Dum iret Gelanorus, quidam ex vicinis oppidis in via oblati sunt qui et ipsi Epeircten petebant. Quamquam concinnam induerat larvam, tamen illorum consortium fugisset ne quis fraudem deprehenderet, sed in angusta via divertere non licebat et illi priores salutaverant. Ergo necessaria audacia tamquam advena ignarusque Siciliae, de proximo bello quaerit et victoriae ratione. Ii omnia ambitu referebant quo solemus in prosperis res nostras apud exteros commendare. Duos potissimum celebrabant, Radirobanem et Archombrotum. Nam Nam ms., ed. pri., 1622, 1664; Nam & ed. sec., 1630, 1659, 1673 | Archombrotum in Lycogenis capite praecidisse quicquid in aegra Sicilia ex morbo tumebat; Radirobani autem hospitalis auxilii et fortitudinis praemium fore Argenidem. Ita enim rumor tulerat, quodque isti credebant bona fide apud Gelanorum profitebantur. Ille, ubi potuit, ab iis diversus inter acerrimi doloris suspiria agitabat an res esset domino referenda. Verebatur ne sub tali nuntio vita deficeret, rursusque sperabat nondum coalita mala, si mature nuntiarentur, illius genio et felicitate posse rescindi. Sed ante omnia conveniendus Arsidas erat.
|