Cum enim rediisset in Africam Gelanorus nec ut convenerat Clupeae habuisset Poliarchum, ad regiam Hyanisbes profectus illic ex febre adhuc aegrum offenderat. Litteras ergo et mandata Argenidis ferens afflictae praeterea Siciliae statum exposuit et quo in discrimine virgo esset sub Lycogenis prope certa victoria. Nec quicquam dicere omisit nisi quod Argenis vetuerat, nempe iniquiorem animum Meleandri. De Archombroto vero non siluit: "Nescio, inquit, quo se fastu Archombrotus sustulerit. Nos iam illi viles sumus." Nec quid gravius aut acerbius quam eum amicitiae oblitum credebat Gelanorus. Sed nihil est suspicioso amore solertius. Statim Poliarcho suspicio incidit Archombrotum Argenidis forma captum et a se tamquam aemulo dissidere. "Nam quid prohibet, inquit, eum aliqua explorasse a me quoque amari Argenidem? Nihil agimus, Gelanore, nisi in Siciliam mature transmittimus. Scilicet Argenidem, dum hic ignavus cesso, mihi illic inter bella aliorum virtus servet? Aut verius sinam alios esse quibus ipsa se debeat?" Anxio animo Gelanorus hanc domini mentem accepit. Nam infestum Poliarcho Meleandrum metuebat et praerepta ab Argenide erat libertas admonendi. Fidem denique utrique sic servavit ut de Meleandri eversione nil referens, subinde tamen ostenderet maxime intutum Poliarcho provocatae fortunae caput obicere inter tot hostes et in ipsa belli licentia. Praestare in patriam navigare collectisque militibus Siciliam nihil iam dissimulata maiestate repetere. "Faciam," retulit Poliarchus. "Sed scis, paene per ipsa Siciliae litora viam esse ad patriam. Ego autem ut insalutata Argenide terram illam praeteream? Pigere me exhausti periculi diceret ipsa, nisi in novum succederem. Ubi litus attigero, mihi crede, commenti alicuius ratio me ad illam commode perducet."
|