Inter haec emensi viam erant et os specus Archombroto monstrabat Timoclea, quod non operose reseraretur. Vectes introrsum duo oppositum egressui lapidem tenebant, sic in terram nitentes ut nulla vi quae exterius moveretur quati possent. Sed qui intra specum erant, eos facile obliquatos ab exiguis levabant scrobibus, quibus ita fulciebantur ne ab imposito ostii onere possent recedere. His ergo exemptis saxoque deducto, ubi speluncam Archombrotus aperuit, egressa Timoclea iactavit manu facem, ut cum Poliarcho convenerat, rursusque ignem suppressit ne ex mora in alios quam quos optabat suspiciosus fulgor incideret. Ille cum non aberrasset a via, stabat ad flumen expectabatque signum, quo dato pervenit ad matronam. Sed quid illius et famuli equis fieret diu quaestio fuit, donec Gelanorus: "Ite, inquit, ad consilium in speluncam. Dum de equis deliberatis, stabunt religati ad has alnos, quae procul omni via propter flumen consurgunt."
|