" 'His ita decretis, quo tutior fallacia esset, mater ad Icciobatem digreditur et super meo casu consuli deos petit: nec alium certiora responsurum quam Delphorum praesidem deum; se enim avitam in eum pietatem obtinere - nam et Phocensium colonia sumus, olim Massilia in interiorem Galliam deducti - si Icciobati placeret, se Praxetam eo missurum. Prolixe Icciobates consilium probavit. Nam et ipse mei fati incertus deorum ministerio ubi essem aut quomodo occidissem intellegere cupiebat. Nec suspectus Praxetas illi erat. Dona etiam ferenda deo tradit Praxetamque multo auro sollicitat, ut editum oraculum nulli priusquam sibi enuntiet. At ille promissam nobis fidem non mutans tamquam Delphos profecturus me pro sarcina imponit parvo navigio, quod secundo flumine ad mare ferebatur. Nactus inde ex Epidamno navem, quae a Rhodani ostiis solvebat in patriam, cum vectores omnes ac nautas peregrinos esse sciret, fasciis in hospitio diductis me sororem appellavit imposuitque navigio. Locavêre operam nautae ut nos applicarent Siciliae. Quibus fidem servantibus, ecce me, Selenissa, iam non memorem libertatis et aliquid exigenti e patria Icciobati debituram, si me tuam famulam esse permittes. Praxetas ille mihi ex concubina patruelis, id est, qui ut altius fallat in servili veste me sequitur. Nostros errores et quae modo strictim exposui potes ab eo, matrona, diligentiori narratione accipere.'
|