"Ceterum ex arce Syracusas digressa in Iunonis templo eram. (Memini diem; adhuc videor aris astare, adhuc thura inicere, ita casus memoriam adauxit. ) Eram, inquam, inter sacra et Argenidis coram diis miserebar, cum venustissimae formae puella testudinem templi intrat. Grandis erat nobilique incessu, sed vultus in tristioris fortunae specimen deiectus. Ego potissimum mirabar quod unus vir in comitatu esset. Is operto capite sequebatur ut in eum vix inspici liceret. Subitum mussantium murmur fuit quae esset aut unde veniret, nam ignota erat facies nec vestis usitata Siciliae. Gradiebatur ipsa, sed tanta maiestate tamque concinna, Rex, rursusque ea maestitiae specie ut in illius contemplatione mihi omnia vota exciderint. Illa non multum deam morata nec speculum numini tenuit nec ornavit munere aram, sed astitit meo lateri et mox repugnantis genibus illapsa: " 'Plus tibi, inquit, hic dies, รด matrona, quam putas in promenda bonitate licere vult. Si placet misereri et diis exemplum praeire vis, quos tam anxie oras, arcanum mihi locum concede quo votorum summam edam.'
|