Obiurgabat intempestivum potum Timoclea, fontemque impensius miranti: "Hunc specum maiores mei, inquit, non in viae tantum et fugae commoditatem ornaverunt, sed et qua licuit, longiori habitationi voluerunt aptatum, si quem forte diutius latere sua fortuna coëgisset. Cerne hoc spatium quernis tabulis stratum, ligno eodem utrimque latera et fornicem ambiente, ne prorsus insalubris capiendo somno locus sit in nuda liberaque exudantis undique terrae frigiditate." Aspexit Archombrotus illud cubiculum ad semitae dexteram intra effossum speluncae latus declinans, et ipsa loci caligine offensus, quam modicus ignis non satis submovebat, aversatusque indigni domicilii omen non sine suspirio cogitavit quantus vir illi diversorio destinaretur. Liberiore quoque dolore Timoclea ita locum affata est: "Tu igitur hospitem Poliarchum accipies, tu iuvenem fortissimum et omni luce dignum tuis tenebris celabis? Sed bene est si te illius salute nobilitaveris! O Fortunae vim, quae saepissime facit ut ei de suis in nos iniuriis gratias habeamus! Nam et illa peccavit clarissimum virum ad latibula ista cogens, simulque eximie favit, quod his saltem in antris passa est spem salutis illius delitescere."
|