His dictis ad Argenidem redit, adhuc quidem illi fida, sed iam desierat Radirobanem odisse. Tum versare animo coepit quanto suo et Argenidis periculo Poliarchus amaretur. Nam quoties reprehensam a coepto moriendi Argenidem? Aut quem spondere posse non illam aliquando anteversuram furioso impetu vitae consilia? Denique sibi quemque debere consulere. "Nam quid de me, inquiebat, meritus Poliarchus? Radirobanem, post pauculos dies quam limina haec attigit, utiliorem mihi sensi quam illum plus anno familiarem Argenidi. Quid si de se mentitus est ignotus ac externus? At istum prius auxilio Sicilia regem sensit quam alto nuptiarum et regio voto. Si propitiam Argenidem illi effecero, quantum mihi sperandum est, cum iam praemia usurpem quae paene ad praestitam operam satis essent? Abest denique Poliarchus. Num vivat incertum est. Num, si redeat, impetratura sit publice hunc a patre virum Argenis, an vero clam discessu dedecori me quoque frustratura. Radirobanem autem non dimittere possumus nisi iratum, neque parem conditionem (si ista abiverit) neglecta fortuna mihi et Argenidi curabit reducere."
|