Haec raptim legebat Archombrotus. Sed gravior de Poliarcho cura a loci contemplatione mentem reduxit. Timoclea percunctantem docebat, quamquam Poliarchus erat externus, neminem fuisse Siculorum propiori amicitiae gradu regi admotum neque bonos invidisse. "Sed nescio quod hodie fatum, inquit, desaevit in illos qui regibus fuĂȘre carissimi." "Ita est," retulit Archombrotus. "Hic cometes paucis annis quas aulas non perstrinxit?" At Timoclea: "Verum, Archombrote, ceteris omnibus ruinae suae causa vel in se vel in dominis fuit. Istum tantae virtutis, sub moderatissimo rege, quis casus afflixit? Retulerisne ad exemplum Lydios coniuges, qui nuper in gente externa impotentis felicitatis poenas dederunt, hic ad regium limen in suo sanguine fusus, illa ex carcere ad lictoris ferrum educta? Notissima refero, Archombrote. Sed quid ea in scena simile Poliarcho? Nihil illis ad regnum deerat praeter nomen et purpuram. Aspernabantur pares esse gentilibus, nec qua virtute tantum supercilium tollerent habebant. Teneros quoque annos caeci calcabant illius, qui haec bona et asserere vere poterat et fortiter sustulit in rudimentum potestatis. At Poliarchus non libavit regiam gazam, non praesidiis, non castellis fundabat suas vires. Apparebat denique, instar solis hanc virtutem in transcursu lucere Siciliae. Longe aliter isti Lydi, et (haud absimile fortunae ludibrium) par aliud coniugum ex Phrygia."
|