Iamque omnibus praeparatis rex cum suis Epeircten redire maturabat. Nec visum est triumphare quia de civibus victoria erat; proximus tamen triumpho reditus fuit, nam et milites lauro et qui pompam procurabant olea caput incinxerant. Antecedebat cum signis exercitus et vario cantu ad spectaculum invocabat laetitiae deos. Currum omnibus maiestatis et victoriae insignibus spectabilem Meleandro admoverant. Ad quem ille cum Radirobanem invitaret, longa fuit humanitatis contentio. Radirobanes hunc Argenidi locum asserebat convenire: sederet cum patre princeps virgo; ambo conspicui populo essent; ambo omina plaususque exciperent; illis deos, illis fortunam pugnavisse; se sane, si ipsi paterentur, equum funalem incessurum; si nollent, currum proxime secuturum. Palam erat a iuvene ambitiosissimo haec amori tribui et spei nuptiarum. Cui cum non persuaderet Meleander in currum conscendere aut expectare dum alius ornaretur, ipse quoque vehi non voluit. Denique non principum modo consensu sed et votis acclamantium militum sola in eum Argenis collocatur. Currum reges in equis et ipsis laureatis praecedebant. Ante illos Archombrotus in candido equo ibat, laeva temperans fraenum, dextera opimum opimum ms., 1659, 1664b, 1673; optimum edd. pri. et sec., 1622, 1627, 1630, 1634, 1664. | spolium gestans, Lycogenis caput, in quod alacer populus intuebatur gnarus illic summam esse victoriae. Arborem armis Lycogenis indutam miles quidam praeferebat Archombroto carissimus. Neque procul Menocritus gravis catenis visebatur. Praetoriani autem militumque praecipui tam currui quo Argenis vehebatur quam regibus circumfusi in virginis quidem honorem licentiam triumphalem salesque praetextatos omiserant; sed nuptiales passim deos, Hymenaeumque, et Iunonem, et Erycinam vocabant, nunc in Argenidem, nunc in Radirobanem intenti. Ortum a Sardis hunc ludum credidêre et, cum Siculi convenisse de nuptiis inter reges arbitrarentur, lubentes futuri principis animum per hos iocos lacessisse. At non Argenis haec patiens audiebat, indignata victoriae si eo pretio emeretur iamque prope Radirobani inimica.
|