Sic inter se loquentibus nuntiatur Argenidem ad castra pervenisse. Illa pridie in Epeirctes moenibus, unde pugna poterat prospici, non lacrimis magis pepercerat quam sanguini miles. Decolor et numquam felicius habens quam cum timor sensus extinxerat, nunc concedebat doloribus, nunc redibat in spem ac vires, nuntiis identidem missis qui statum pugnantium referrent. Numquam tamen Poliarchus animo excidebat. Hunc intra se nunc deiecta, nunc cum iurgio alloquebatur: "Malim ego, carissime, hos fletus, haec incertae mentis mala te scire an (ut facis) ignorare? Perires mecastor ad dolorum meorum memoriam. Quod si audies captam aut ex hostili ludibrio sua manu, suo vulnere ereptam Argenidem - ô facinus! ô amor infelix! Nondum semel morte defuncta, iam nunc iterum tuo exitu conficior. Abes autem, Poliarche? Tene an inimicum aliquem deorum reum agam, quod tam lentus es? Quae oblivia? Quae te in Africa lotos a reditu arcet? Non te genius tuus quid hic rerum gereretur admonuit? Aut plus apud te odium patris quam nostrae familiaritatis iura possunt? Et qui cessare non potes? An (proh scelus!) gratiora pericula invenisti? Adesses, Poliarche, pugnares in hostem, certa essem victoriae. Deberet Siciliam et me ipsam genitor tibi, quae nunc aut perire pateris aut saltem alienam gloriam esse. Nam si velles, non elementa, non casus, non natura obstarent redeunti." Post illam obiurgationem tamquam sacrilegio confusa quod Poliarcho irasci esset ausa, in contraria animum rapiebat. Satis sibi dolorum et curae quod in ea acie genitor versabatur. Si Poliarchus in idem periculum missus esset non se suffecturam sollicitudini. "Bene, inquit, Fata, consuluistis, quod in tantarum rerum discrimine saltem de Poliarcho non timeo. Donec vivet, donec erit incolumis, quid me calamitosam existimem? Aut quid tantopere formido? Quasi ille in fidem vel dii in illum, ut aequi sunt, peccare umquam possint!"
|