Redeuntes in castra omen etiam excepit quod maxime vatibus placuerat. Cum enim tentorium Meleandri incommodo loco positum famuli in editiora transferrent, fierentque exiguae fossae statuendis stipitibus, quibus religatum tabernaculum niteretur, reperta sunt aliquot ossa corporis quidem, ut videbatur, humani, ceterum longe assuetam hominum illius saeculi mensuram vincentia. Nec dubium quin alicuius de gente Cyclopum reliquiae essent. Continuo augures interpretati sunt: omnes Siciliae vires subici Meleandro, cum nihil in ea fuisse validius Cyclopibus memoretur, qui tabernaculo regis subiecti se ipsos denique tradebant. Nondum intra aggerem Meleander et Radirobanes erant, cum haec illis immensorum corporum frusta gratantium vatum adulatio ostendit. Plus inde stuporis Radirobani quam Meleandro fuit, non tunc primum ossa Cyclopum contemplanti. At Radirobanes, qui antea ipsam Cyclopum memoriam in fabulis habuerat, cum et ossa contrectaret et videret Meleandrum vix ad spectaculum, tamquam haud insolens esset, moveri, sciscitari impensius institit quae gens illa Cyclopum quibusve moribus; unde orta; quomodo periisset. Et Meleander, qui belli atque castrorum cura Eurymedi tradita ad securitatis regiam speciem variis hilariter sermonibus vacabat, Sardis maxime circumfusus laetusque de suae Siciliae monimentis interrogari, dum in castra procedunt sic orsus est.
|