Ceterum apud Lycogenem haud obscure omnium ordinum fides nutabat. Multi per circuitus dilabebantur. Hi commilitones sequebantur, illi trahebant. Tandem Lycogenes ex re capto consilio subitum de cespitibus tumulum conscendens edixit ut ad contionem saltem silentium afferrent. Et mox: "Nam quo vos, inquit, nomine appellem? Commilitones? An, quod abominor, hostes? Sed quocumque vos titulo censeri aequum est, ne quis infames, ne quis desertores militiae dicat, missionem facio. Solvite cingulum, abite domum, Cives. Neque in mei gratiam ad bellum coiistis, sed opera mea et consilio usuri. Iam vero remitto sacramentum; desino vobis incolumitatem praestare, quia invitis beneficium facere saepe pro tyrannide habetur. Vos incolumes, vos victores esse volueram - et iam prope eratis. Nunc turpi confessione ignaviae hosti perculso atque irato cervices subicitis. Quis Pan, quae furia animos lymphavit, รด milites? Absolvebat vos iustissima causa, quos paenitentia nunc sponte reos facit. Miseret me sortis vestrae plusquam pudet levitatis. Ite sane, ite instar victimarum, sive Meleander ira recenti perire vos volet sive ad securiorem vindictam servabit. Ego cum intactae fidei viris rempublicam non deseram, et Meleandri in vos perfidiam, immemor quid hodie meriti sitis, ulciscar. Et diis quidem gratias habeo, quod ante certamen secernere a fortibus viris voluerunt lubricam vestram fidem. Potuissetis in ipso discrimine bonos milites permovere, quos iam abitu vestro lustrabitis. Absit enim tam male Siciliae consultum sit, ut non plurimis restet integer animus. Hos iam vultu, hos alacritate secerno, videoque plus indignatione vestri erroris quam eiusmodi commilitonum iactura commoveri."
|