His dictis cum milites processissent extra vallum, caninum catulum de ritu Spartano (nam originis milites admonebat) Marti Enyalio immolavit et esse litatum emptus haruspex in manipulis sparsit. Acies autem eo modo ordinabatur. Dextrum cornu frater Oloodemi Menocritus ducebat, partium studiis et privato dolore regi hostis. In laevo, quod paludibus tegebatur, tirones et mercenariorum suspectos Lycogenes locaverat Nabide duce, ut intercepta fuga animos ad vincendum acueret. At ipse dilecto suorum robore in medio erat, equo sublimis vultuque terribili, quem tot simul affectus in incerto sceptri vel mortis incenderant. Expectabat ut hostis copias, ut apparebat, instructas admoveret, cum ex Meleandri acie visus quidam in equo procedere, quem modico intervallo pauci milites tamquam ad praesidium secuti sunt. Is confecto plus medio campo longe a ceteris stetit solus, et vario corporis motu videbatur postulare colloquium. Misit quoque Lycogenes haud imparem manum unumque qui praeiret, seu colloquendum esset seu certandum idoneum. Coniecerat ex iuventute Meleandri aliquem esse qui singulari certamine proelium partium praecepturus, parem ex hostibus superbe flagitaret, cum ex illis quos explorandae rei dimiserat unus redit publiceque renuntiat hunc a Meleandro cum caduceo et infulis esse praeconem. Mira expectatione acies tota diriguit: quid hostis armatus nuntiaret; quae foedera, quae commercia iam telo erecto mutuas caedes ferentibus.
|