Sciebat quoque Lycogenes nihil optabilius sibi quam proelio experiri, priusquam altius timor in suorum mentibus perciperetur, gaudebatque id ipsum reges velle. Adhuc enim incerta lux erat, cum ex regiis castris educi ad pugnam exercitum exploratores ad eum retulêre. Ne itaque remoraretur vir acer, in tentorii culmine coccineam tunicam committendi proelii signum exposuit. Per varia deinde castrorum ferebatur, nunc militibus, nunc Praefectis spem et animum fronte, verbis, habituque sufficiens. Quid metuerent tot victoriis clari? An Meleandrum veluti ex fuga reprehensum? An peiraticam Sardorum insaniam? Qui non tam propitii Meleandro in Siciliam appulerant quam ex bello praedam quaerentes. "Si inclinabit victoria ad nos, inquit, properabunt egregii auxiliatores Epeircten spoliare, et in suam inde classem relati circumferentur ad alias fraudes. Ac etiam ut illis fides sit integra - at num putes pro ignotis et externis sanguinem gnaviter daturos, cum praesertim sint a nobis, in quos pugnandum est, nulla rixa lacessiti? Destituent sua fuga Meleandrum, si vos senserint viros, si quicquid minantur experiri inceperint, denique si cogitabitis in omnibus quidem bellis pericula esse, at raro tantae laudis offerri materiam ut duo simul reges inter spolia aut captivos possint haberi."
|