Illic vero non diutius gemitus tenens deflebat fortunas Poliarchi: neque se enim de illius innocentia sed neque de regis iracundia dubitare; quippe sagacissimum servum nisi fideliter exacta renuntiare non ausum; se quidem suam domum opesque offerre Poliarcho; iis ipse qua posset ad salutem uteretur. "Sed quid, inquit, haec tecta aut tua, Archombrote, societas possit in regem? Iam aderit miles armatus, iam aedes aut apertae nos prodent aut obrutae in nos ruent. Nam nec sperari potest toti familiae integram fidem fore, nullumque servorum, si hic clam haeseris, Poliarche, nostri furti secreta temeraturum. Scitis quid inter tam subitos metus succurrerit? Latens iter et praeter me hodie nemini notum effoderunt sub terra qui has aedes condidêre. Id triplici errore dissectum totidem ostia habet, quibus in varios campos erumpit. Illic facillime potes tegi, Poliarche, subducique discrimini. Simula modo te atroci rumore perterritum a me abire, ut ambo defungamur periculo, nec aut tu tamquam nocens aut ego receptatrix invidioso tumultu obruamur. Cum vero limine excesseris, continuus arborum ordo, qui a meis foribus ad Himeram est, eo te ducet unde non procul fluminis ripa arcanus in promissam speluncam est aditus. Ego nemine familiarum conscio per domesticas latebras cum face in eandem fluminis viciniam evadam. Exceptum deinde in haec antra ope deorum servabimus, dum tempestas exsaeviat. Hoc secretum Archombrotus ignorare non debuit et ea indole violare non poterit. Libertum quem unum hic habes id celari magnopere interest, ne timoris taedio aut praemiorum fiducia mutetur."
|