"Quod si de publicis regiisque negotiis adeo facilis tibi notitia, privatam rem tuam cur eadem scientia non protinus auges? Cur praevisis rerum eventibus molesta omnia non declinas, felicitatem non sequeris? Cum in Phrygia essem, erat anus quaestuosa divinationibus. Accidit ut in opulenti civis domo intercideret furto paropsis pretiosa. Is cui suppellex credebatur amico comite ad hanc vatem cum nummis pergebat, iam furem se tenere, iam recipere paropsidem spe oppido vana praecipiens. Mane erat et cum isti adventarent, primum anus fores solvebat, quae tunc forte iniecto sterquilinio altissime sordebant. Nescioquis vicinus per illam furtim iniuriam illuserat mulierculae. Substitit ergo irata et: " 'Si scirem quis ganeo, inquit, ad hanc insolentiam tenebris usus sit, regererem, per Apollinem, regererem in os impurum quicquid meis liminibus sordium dedit!' His auditis qui consultum veniebat, inspexit in socium et: " 'Quid pecuniam, inquit, profundimus? Scilicet anus sciet quis nos praedo vexaverit, quae rerum suarum ignara et stercore paene in os ingesto adhuc nescit cui irasci oporteat!' Nec segnius quam venerat discessit a Sibylla. Rem epigrammate vulgavit nescioquis poeta, quod adhuc haeret memoriae et quia breve est, si placet, recitabo.
|