Iamque Lycogenes iura regni et insignia usurpans soli nomini parcebat: solium cum accumberet mensae; vestis purpurea in castris et ubique sica ad latus. Blandus immodice aut severus, ut teneret terreretve contumaces. Nec segnior ad res suas Meleander subitis delectibus multum militum effecit. Epeircte commeatu et munimentis instructissima in arcem belli delecta est. Ex regiis triremibus quotquot in officio manserant in illum portum deductae. Ipse et propria indole et tunc anxiis rebus erat in deorum curam intentior. Et quoniam rebellionis nefas instar morbi pervagabatur Siciliam, tamquam plus fati atque amentiae quam sceleris esset, publice clavum fixit. Ita sperabat posse componi mentes quas furor rapuerat. Etiam ne in suos milites labes inserperet, placuit lustrari exercitum. Ivit ergo ad castrorum principia (nam sub Epeirctes radicibus milites tendebant) et inde cum tribunis ducibusque et deorum simulacris processit ad campum in quo facturus sacerdos instruebat altaria. Omnis in armis et sub signis exercitus sibi ad rem divinam coronas texuerat. Hastae quoque et iacula circumactis frondibus induebantur. Interim hostiae omni cultu mactatae, taurus, hircus, et aries, inter legitimas preces ter a ministris alte praecinctis circumactae exercitui ad aras sistuntur. Tum rex et in orbem ipse se egit deos appellaturus. Adessent melioribus partibus et si qui hactenus non favissent, rite propitiati ad se transirent. Incolumis esset exercitus. Vires, animus, consilium hosti exciderent. Quod si ope, salute, victoria iuvissent, tum se Iovi Servatori, Martique, et Minervae, et caelipotentibus diis, quotquot bellum aut pacem curant, templum de adversariorum manubiis extructurum. Annuos etiam ludos fore in quorum praemiis haec in Siciliam deorum beneficia caelarentur. Inter haec vota hostiae cadunt; fibrisque spirantibus haruspex admotus est. Is, cum integerrimum iecur sed crassioribus membranis pertinaciter obductum inspiceret, exta quidem esse bona asseruit et iis magnam felicitatem portendi, sed lentam et quae labore constaret. Post haec milites gestu inani et hastis ex arte aliquoties quassatis tamquam ad hostem praesentem succlamantes edidêre simulacrum coëuntis certaminis et innoxie velitati in castra redierunt.
|