Non haec erant iniucunda Gelanoro. Quid enim nisi eximium de Poliarcho scriberet Nicopompus, olim ipsi amicus et in Lycogenem gravis? Postera die cum egregie Hieroleander litasset, Nicopompum diutius cum Antenorio haesurum reliquit in templo. Ipse Gelanoro comite Epeircten profectus est. Cumque hilaris nuntiasset Argenidi Apollinem pulcherrimis extis laeta omnia portendere, addidit libertum Poliarchi in vestibulo templi obviam sibi factum iamque in urbe esse - ignarus quantos animo virginis motus hoc nuntio cieret. Illa prosperis victimis deos adventum Gelanori comprobasse haud tarde coniciens trepido gaudio dubitare subito coepit: an sine Poliarcho venisset Gelanorus; an potius ille lateret, viam furtim ad colloquium affectans. Saltem se cogitabat a Gelanoro audituram ubi is esset, ut valeret, quid aut se facere iuberet aut ipse moliretur. Nihil minus Gelanorus conveniendae virginis avidus erat. Sed cum casu incidisset in Eurymedem nec dissimulare potuisset quin ad regem esset missus, confestim ad ipsum perductus, vultuque (ut oportuit) nec fracto nec superbo, haec pauca locutus est: "Poliarchus salvere te maxime iubet, รด Rex, et has litteras a Lycogene sibi scriptas ad te potissimum mittit, ne eum aut nescire aut credere putes quae de tuis in eum consiliis referuntur." Simul his epistulam tradit, qua diligenter perlecta rex novitate infamiae motus cum accersito Cleobulo atque Eurymede litteras communicat.
|