Excitavit Antenorium scribendi novum genus, alacerque utramque perfricuit manum et: "Da, inquit, hunc, sodes, reipublicae laborem, Nicopompe. Si te, si saeculum respicis, prorsus hoc debes. Feret multam aetatem ille liber et gloriae plenum auctorem deducet ad posteros. Utilitas autem eximia artes malorum excutere et in eas armare probitatem." Excepit Nicopompus: "Et das beneficium, Antistes, quod impetum meum probas. Faciam te auctore. Dum res est recens, dum animus calet, per tormenta poesi simillima concitatum laxabo ingenium; fabulam pangam. Neque te, Gelanore, neque Poliarchum omiserim." Sic effatus, ne periret is calor quem dii eius animo ad scribendum subiciebant, cum in diversorium secessisset, vix passus cenae moram tabellas petiit iamque tunc coepit variae utilitatis fabulam exarare.
|