Regina, ut ad ripam pervenit, ponte ex tabulatis facto in lembum sublata est. Ac ut primum reserata a Poliarcho ingens arca inviolatam praedam explicuit, iam laetioribus lacrimis madens cistulamque quam quaerebat complexa se denuo vivere, reginam rursus esse proclamabat, nec quicquam iustius quam ut Poliarcho divini honores haberentur. Abnuebat Poliarchus risu modesto et laudantem compescebat. Iamque lecticae, ut potuerunt, reginam secutae stabant in ripa, carpenta etiam feminas subvectura, et ipsa ad tantae laetitiae auspicia angustam villam rata in urbem reditum edixit. Innitebatur Poliarcho (qui maximus apud reginas gradus) illoque ducente in lecticam se recepit, quam mox octo paenulati sustulerunt in collum. Poliarchus deinde praeparatum equum conscendit, quem ipsi ex regiis stabulis admoverant, non ex more gentis nudum sed cum iis ornamentis quibus reges assueverant in bello aut venatu. Toto deinde itinere regina, submotis lecticae plagulis, cum ipso locuta est, densis per viam Afrorum agminibus et in eum praecipue intentis. Postquam ad aulam perventum est, magnates ex reginae praecepto hospitem in destinata triclinia deducunt. Illic ingentis opulentiae cultu exceptus mox ad familiariorem corporis curam solus cum Gelanoro relictus est.
|