Argenis


Argenis
By Iohannis Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Gratia

Argenidis Praefationes

De editionibus

Serenissimo & Potentissimo Principi Ludovico XIII, Galliae & Navarrae Regi Christianissimo, & Io. Barclaius S. D.

Ioannis Barclaii Argenis Liber I
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20

Ioannis Barclaii Argenis Liber II
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20
   Capitulum 21
   Capitulum 22

Ioannis Barclaii Argenis Liber III
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20
   Capitulum 21
   Capitulum 22
   Capitulum 23
   Capitulum 24
   Capitulum 25

Ioannis Barclaii Argenis Liber IV
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20
   Capitulum 21
   Capitulum 22

Ioannis Barclaii Argenis Liber V
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20

Vita Iohannis Barclaii

De editionibus

Pauca opera fabulam Argenidem legentibus utilia

De Versionibus in Anglicum sermonem factis.

Res orthographicae


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

Ioannis Barclaii Argenis Liber II

Capitulum 11

 

Ipse cum Gelanoro sequebatur, loci formam curiosis oculis lustrans, quem recens maris horror faciebat gratiorem. Non anxia arte quaesitus erat decor. Plura naturae debebantur, cuius facilitas atque ingenium omnes artificum labores praevertit. Rusticus ad villam ascensus (nec levigari regina passa erat) obliquum colli latus sic dederat, ut circumvenire montem potius videretur quam in illum eniti. Laevam itineris tegebant densi frutices crebrarumque stirpium inaequali viriditate laetissimi. Tumuli illic leves crescente molliter campo, donec oblongum et spissis opacum arboribus supercilium montis subito tumore consurgeret. A dextra convalles visebantur vinetis hortisque excultae, et in collium radicibus, qui dimidiatum orbem ducebant, uberrima pastu prata se eadem viriditatis hilaritate porrexerant. Sub ipso montis iugo sublimis et sponte extensa planities erat in qua villam condiderant. Ad fores cum venisses, oblectabat oculos alia loci forma prospectusque in remota liberior, quippe ante vestibulum patebat hominum curruumque area capax, paucis sed ingentibus distincta arboribus, ad quarum umbram sedilia et lapideas mensas milites custodesque extulerant. At ut editus locus erat, errores fluvii in valle monstrabat. Montes quoque ex adverso magnatum praediis distinctos. Visebatur a dextro latere pars potissima urbis, per suos colliculos et templorum fastigia elatae. Si oculos longius mitteres, mons Atlas, inculta hieme et sterilibus saxis, per multos vertices in nubibus fractus delectabat animum mutatione conspectus et propinquam felicitatem blandius commendabat asperitatis imagine. Domus pro regina non ingens, sed debebat artifici quod venti, quicumque perflarent, admissi omnem aestum temperabant, et triclinia lumen accipere poterant non obnoxium radiis solis. Hortus deinde modicus et porrectus in longum Musis quidem erat dignus et omnibus diis quos cepit stirpium colendarum humanitas. A domo in illum porticus ducebat in qua solebat regina convivari, aliquot signis et picturis exculta. Iam vero sinistrum horti latus claudebat montis vertex, non illi utique tantum horto, sed domui saltuique perpetuo contiguus dorso et dumtaxat parietis interiectu coërcitus. Hanc partem fons amoenus decorabat, e marmorei elephantis proboscide in tessellati operis alveum decurrens. At dextra ad prospectum vacua erat, exiguo muro in hoc tantum erecto, ut lapsus in abruptum caveretur et in eum innixi fruerentur vivarii subiecti spectaculo. Nam mediocre stagnum coërcebant latericii aggeres. Pisces in eo variae senectutis, quos ab horto regina amabat praecipitato in aquam pane inter se concitare ad certamen. Porta ex horto
ex horto ms., edd. pri. et sec., 1622, 1664; ex hôc 1627, 1630, 1659, 1673
ducebat in exiguum saltum, quem facti manu calles virgultisque liberi secabant. Cervi in
[i.e. parte] ms., edd. pri. et sec. 1622, 1627, 1630, 1634, 1664; eo [i.e. horto] 1659, 1664b, 1673
et capreae et cetera animalia in Africam importata, quae ea pars terrarum gignere nescit. Incisique Numidico marmore isti versus, qui lucum Dianae consecrabant.