Redde viros. Quid saeva paras, et fraude tyrannus Imbelli haud ullo devictos Marte fatigas? Hosne duces, haec Sicaniae decora inclyta terrae Ferre situm et foedo squallentem carcere noctem? Redde viros. Non Sidoniae reverentia pallae, Non quae sceptra manu, non quae stant vincula fronte Obstiterint. Ruimus caeci, et te vindice ferro Gens excita petit. Cuperent decernere montes, Teque haurire solum. Sed nostrae debitus irae Talis eris, qualis sub crimine decolor ipso, Ignotusque suis, Tyrii pro vertice montis Horruit iratus Pentheus concurrere thyrsos, Diversamque trahi pectus, vulsosque per artus Ire animam, et sparsum campis spirare cadaver. Et tua quod nostris nondum penetralia flammis In cineres collapsa ruunt, nec crede remissas Irarum pavitare faces. Sed parcimus illis Quos, Rex saeve, tenes. Hi sunt tua fata, nec ultra Quam spirant lux te alma manet. Meleagria non plus Mater in ambusto servabat stipite natum. Hos serva (si cura tui) ceu pignora vitae Incolumesque velis. Vel si meliora monentem Di te audire sinunt, genti tam iusta petenti Redde duces, tantoque exora munere pacem.
|