"Immo," refert Timoclea, "in fortunae illa fuga vix aut principes aut eorum pereuntes amicos absolveris. Nam hi reges (si verum loqui licet) apud quos semper aliqui nimium possunt, fere mutabili amandi dulcedine feruntur in diversa. Casu amicitias auspicantur, taedio deponunt, et nova familiaritate reficiunt animum in veteris consuetudinis nausea fastidientem. Quidam ex iis, ut in morbis, ex calore in contrarium frigus rapti, finem amoris odium faciunt, intempestivis affectibus semper captivi aut crudeles. Modestiores sunt qui contenti superducere, neglectis sed non violatis prioribus, novos amores, tamen indignatione, ambitu, rixis regiam suam implent. Diutius quidem sed non denique tutius aut fidelius amant, qui ad negotia et subtilitatem curarum caligare se conscii, admovent oneri quem potissimum putant, nec res magis quam seipsos ei tradunt, tristissimo saepe fato; quia vix sapientius eligere qui se regat quam seipsos regere norunt. Ceterum non amare modo hunc solent, sed vereri, suspicere, timere obiurgentem, donec iste oblitus precario se regnare tyrannidem nimis intenderit, aut ipse eodem errore ingenii nescientis libertatem alium mirari inceperit. Ridebis mecastor, optime hospes, quod mulier apud te haec disseram, sed publicae clades hoc toties pervulgarunt argumentum ut noster quoque sexus in eo sapere possit."
|