Argenis


Argenis
By Iohannis Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Gratia

Argenidis Praefationes

De editionibus

Serenissimo & Potentissimo Principi Ludovico XIII, Galliae & Navarrae Regi Christianissimo, & Io. Barclaius S. D.

Ioannis Barclaii Argenis Liber I
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20

Ioannis Barclaii Argenis Liber II
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20
   Capitulum 21
   Capitulum 22

Ioannis Barclaii Argenis Liber III
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20
   Capitulum 21
   Capitulum 22
   Capitulum 23
   Capitulum 24
   Capitulum 25

Ioannis Barclaii Argenis Liber IV
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20
   Capitulum 21
   Capitulum 22

Ioannis Barclaii Argenis Liber V
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20

Vita Iohannis Barclaii

De editionibus

Pauca opera fabulam Argenidem legentibus utilia

De Versionibus in Anglicum sermonem factis.

Res orthographicae


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

Ioannis Barclaii Argenis Liber II

Capitulum 7

 

Eam armillam Poliarcho munus fore idoneum Argenis atque Cleobulus cum Meleandro censuerunt, quippe quo se sua mole non proderet; furto enim rem agi; arma aut equos si mitterentur, conspectum hostium non posse defugere. Praeterea hoc ornamentum in plerisque regionibus non feminarum magis esse quam virorum. Aptissimum itaque quod femina viro donaret. Rex antea, cum illam mercator obtulisset, quia maiores curae instabant, paene vilem habuerat. Apud Eristhenem tamen erat utique Praefectum aerario iussumque inspicere ex artificum fide an in rem principis emptio esset. Tunc vero ne quisquam miraretur confestim hanc emi, rex talos poposcit et cum Argenide ludens ac sponte inferior, quasi victoriae praemium armillam statuissent, Eristhenem accersit imperatque quam possit rectissime eam Argenidi conciliare. Eristheni sive sua sedulitas sive fortuna nondum Meleandro propitia iam suspicionem fecerat legationem ad Poliarchum parari. Credidêre a sua coniuge ortum suspicandi initium, quae cum Argenide et Selenissa frequens saepe obliquos de Arsida sermones iniecerat - callida mulier et ex viri ingenio ornata. Sed postquam rex armillam tali aerarii tempore emi praecepit, adeo illi aucta suspicio est ut ilico ad Lycogenem scriberet vereri se ne Poliarchi gratia hoc munere repeteretur. Is autem ad omnis flagitii atrocitatem celer, hortante etiam Oloodemo (nam is forte tunc aderat), in hunc maxime sensum rescripsit: nihil consultius quam ut armillam, quandoquidem apud Eristhenem erat, veneno imbuerent; si eam Poliarchus accepisset, haud dubie lacerto circumdaturum et tabem per gestantis calorem in vitalia pervasuram; sin rex eam dedisset Argenidi, rem tempore posse sciri, nam venenum non ad tactum statim nocere; admonituros autem ipsos praetextu aliquo de peste quae latebat, laturosque ingentis fidei nomen, substituto in crimen mercatore.