Iamque maturis apud Lycogenem rebus dicta facinori dies erat, medio vere, ad decimum mensis qui Thargelion vocabatur. Eristhenes haud procul Epeircte praedium habebat et saltum in eo, quem intactae diu ferae impleverant. Is destinata insidiis die illuc cum Argenide Meleandrum ad convivium vocare susceperat. Si procederet fraus, Meleandrum atque Argenidem, tamquam signis tabulisque spectandis in aedium penetralia cum paucis deductos, adorturus emissurusque per posticum celerrime tradendos Lycogeni. Si restitisset Meleander aut ad auxilium pertinacius provocasset, eum interimi placuerat; satis esse si potirentur Argenide. Quod si Meleandrum eo die omina aut valetudo intra Epeircten tenuisset, tunc Lycogenes ad eum opprimendum cum subito exercitu adesset. Hunc enim illo die Syracusis esse volebant, et ad eum suae factionis homines, tamquam procerum urbiumque nomine, coire cum tumultu ducemque dicere publicae causae in regem. Supervenire debebat Oloodemus cum manu ad hoc ipsum ante collecta, rei novitatem suffragio asserturus et viribus. Descitura ab rege pleraque arbitrabantur tum prioris belli exemplo, tum praefectorum et magistratuum fraude, quorum multos sibi subvexerant, denique sponte animis ad seditionem spectantibus.
|