Ab Archombroto deinde rogatus de amicis Meleandri et per quos staret regnum: "Non adeo, inquit, fata despexêre Siciliam ut nulli sint suo gradu et amicitia regis digni. Inter illos, Archombrote, eminet Cleobulus, consiliorum prudentia eximius, Eurymedes quoque et Arsidas, inclyti bello nec deteriores ingeniis. Sunt praeterea duo externi de sacerdotum coetu qui purpuram gestant, amicissimi Siciliae, Ibburranes atque Dunalbius. Quorum nunc opera maxime rex est usus, ne indecore cum Lycogene pacisci videretur. Possem et alios referre, quorum fidem in regem nulla vis tempestatis libavit. Hos facile, ubi in hac regia aliquamdiu vixeris, fama atque virtutibus ab ceteris ipse secernes."
|