Epeircte in Panormitanorum finibus mons est aliquot milium ambitum amplexus. Imae radices abscissis praeruptisque rupibus attolluntur. Mox ubi per inaccessas cautes mons in modicum tumorem excrevit, paulatim faciliora latera acclinat, donec ad verticem pervenias haud modica planicie aequatum. In qua et tumulus commode eminet, tamquam a natura productus in arcem. Illud iugum munitionibus reges firmaverant. Reliquus montis vertex iusto oppido sparsisque praeterea et amoenis aedificiis incolebatur. Quo latere ad mare mons pertinet, capax omnis navigii portus sese inter saxa insinuaverat, laxo aditu, aqua praealta, et propter montis amplexum a procellis secura. Huic portui oppidum tam opportune imminebat, ut iis invitis a quibus obtinebatur nec subire naves possent neque arcta semita teneri quae a mari ducebat ad iugum. Qua vero interiora insulae mons spectat, duobus dumtaxat callibus ascendi tunc poterat, iisque pari modo impeditis. Ingens quoque levamen Epeircten colentibus, quod quacumque intermittunt aedificia, uberrimi pecoribus pastus nascuntur. Et ut hunc situm beneficium deorum putarent, effecerat copia fontium et innoxius aër, in quo nulla veneno infesta animalia vivebant. In limine callis qui surgebat a portu Cereris signum cum spicea corona et serpentum volucri iugo religionem offerebat intrantibus, ne insalutato numine progrederentur vel saxum neglegerent, quod rudibus litteris deam loqui in hunc modum faciebat.
|