Avide Poliarchi orationem Archombrotus exceperat favensque partibus Meleandri, cum acriter in factiosos dixisset: "Regis autem filia, Poliarche, quam hic latro sibi in praedam destinaverat, inquit, quibus annis sit dicere placet? Equidem inter rara pulchritudinis et morum exempla eam esse saepe in Africa audivi appellarique Argenidem." Ad haec verba oculis Poliarchi modico tremore errantibus, ne valida quidem verba aut intrepida fuerunt, strictimque eam retulit ad annos viginti pervenisse. Nec latuit Archombrotum tam subita in Poliarcho mutatio, ingensque desiderium subiit deprehendendi deprehendendi ms., 1627, 1630, 1659, 1664, 1673; deprehendi edd. pri et sec., 1622. | quaenam illa tempestas in eius vultum inundavisset. Igitur ut experimentum caperet an regiae virginis oblata memoria an vero occulta vis rei alterius suggessisset hos motus, nonnulla de Lycogene disputavit deque foederibus, quae tunc publice agitabantur. Et ut omisso frontis horrore, satis Poliarchum constare sibi vidit. Revocato ad Argenidem sermone, de puellae specie et studiis intentius quaesivit. Sed neque ad secundum hoc fulmen ille constantior, paucis se ab trepida narratione expediit.
|