"Sic infesta omnia Meleandro: infidae purpuratorum sententiae, consilia ad hostem delata, neque domi quam in campis periculosiores insidiae. Itaque quamquam campum obtineret, quem pugnando hostes institerant, tamen ad pacis consilia animum adiecit. Nec victoriae suae fisus tamquam adhuc integro bello mansit in castris. Post privata hinc illincque commercia, legati Lycogenis ad regem perveniunt specie impetrandae occisis sepulturae, re autem ut de foederibus mentionem inicerent. Quae adeo fuit grata ut illi ab hoste oratores, timeri se rati, dicere pacis legem auderent victoribus. Equidem Meleandro quamcumque placere pacem existimem, ut illi qui iam ad Lycogenem coierunt ictis foederibus spargantur, aegre in unum redituri. Ita novis artibus spatium erit, quo vel inter se commissos, vel consenescente factione apud populum exosos impietas sua perdat. Aut certe exsatiati inquietudine rerum novarum, ipsi se ad reverentiam maiestatis a seditione recipiant. Ego pacem cum superbis ac perduellibus non probabam. Praeterea aetatis et generis timebam invidiam si me iuvenem externumque rex (ut solet) tantis consiliis adhibuisset. Siquidem iuxta tecum peregrinus sum, Archombrote, nec me aliud Meleandri partibus iunxit, quam quod illius calamitas omnibus gentibus abominandum exemplum est, quae quietem numquam agent, agent ms., edd. pri et sec., 1622, 1627, 1630, 1634, 1664; agant 1659, 1664b, 1673 | si vitiis principis irasci liceat et insidiari bonitati. Dum igitur invisa foedera peraguntur, hoc potissimum tempus habui quo Agrigentum contenderem. Sum armorum telorumque studiosus; nec alibi praestantiora sunt quam quae illic quidam ex Lipara hospes excudit."
|