Pervenerunt in urbem, cum recluso iam Palladis fano deae copiam fecisset aedituus, necdum frequens populus commodiora ad spectandum occupavisset. Poliarchus quam licebat proxime resedit ab ara. Arsidas ad Argenidem ivit docuitque quam religiosus cultor in templo illam maneret. Obstupuit virgo simul periculo Poliarchi et oblatae laetitiae sensu perculsa, signisque diligenter quaesitis quibus mutatum agnosceret: "Res, inquit, periculi plena erit, Arsida, si rege atque Lycogene mox ad templum ituris Poliarchus vestium furto dumtaxat et capillorum celabitur. Ex tot viris qui principes circumstabunt, neminem putas sensurum hanc fraudem? Maxime cum mutuis suspicionibus erecti, qui regi quique Lycogeni student vultus omnes et quicquid insidias tegere potest, solertissima ratione explorent. Venire iuberem huc ad arcem, sed larvam qui in statione sunt milites forte excuterent. Pergam potius ad parentem moneboque ex quo me voluit Palladi ministrare numquam nundinarum hunc diem imae plebi ad vota negatum. Cum autem sanciendae mox paci ad sacra cum Lycogene succedet, templum stipatoribus et comitibus plenum nec capturum populi turbam nec supplicum vilioribus posse patere. Si igitur placet (ne quid de consuetudine hodie pereat), me statim ad aras processuram ut qui de plebe volent ritu solito lustrentur. Vulgi cultu finito ipsum melius publica sacra procuraturum. Ita metu soluta videbo Poliarchum, commodiusque in incurioso populo nostra consilia latebunt." Probante industriam Arsida et ut maturaret monente, puella ad regem digreditur. Neque is minus sententiam laudavit idonea fraude deceptus. Et illa accelerata pompa (vixdum enim horam diei secundam religiosi homines Palladi nuntiaverant) inter stipatores ministrasque ad templum producta est.
|