"Is in titulum belli res publicas et privatas praetexens, nunc se insontem ab rege proditionis insimulari querebatur destinarique suppliciis; nunc populi iniurias proclamabat diutius ferri non posse, et publicis armis coercendam tyrannidem eorum qui Meleandrum ad saeva consilia agebant. Factione et clientibus valebat. Oloodemus, Eristhenes, Menocritus, praecipuarum provinciarum rectores, cum eo consenserant. Multi levis animi vitio in Meleandrum acti sunt; plures contribuêre se rebellibus, capti dissimulatione Lycogenis prementis vitia de more tyrannorum. Aderat ergo superbus pugnamque poscebat. Neque rex certamen detractavit et ipse ingenti exercitu succinctus. Decimus quintus dies est ex quo non procul hinc in Gelois pugnavimus campis. Acris acies fuit, non his languidius pro scelere quam nobis pro publica salute cernentibus. Tandem imminente iam nocte inclinavit ad regem victoria. Et Lycogenes palantibus suis receptui signum dedit, ut pro fuga species esset militaris obsequii. Nec Meleandro consilium fuit instare perculsis, sive civili sanguini parcebat contentus vicisse, sive noctem et insidias verebatur. Forsan et timuit, cum optimatum apud se praecipui faverent Lycogeni, suspectarum manuum simulationem in extremam fugientis perniciem experiri. Quippe Lycogenes suos omnes ad aperta facinora non eduxit; haud pauci sunt circa regem laevis aversisque animis, et illinc quidem militant, isthinc favent.
|