Cum inter vescendum multa hilariter referrentur et occasione mulsi de apibus mentio esset, iuvenis quidam Lycogenis nepos, Anaximander nomine, sive patruo placiturus, a quo sciebat regiam potestatem oppugnari, sive iactaturus philosophiam suam negavit verum esse quod de apibus referunt habere illas regem; sed hoc vanae et facilis antiquitatis esse commentum, quae et canere cygnos credidit et formidinis opinione leones oneravit qui in gallos cantantes incidissent. Addebat his pleraque similia esse, quae maiorum inexplorata auctoritas pro veris tradidit famae. Ceterum omnia animantia ductu naturae non regem aut alieni superbiam imperii sed libertatem sequi. Cum haec ille dixisset, mox a convivis coepit vulgare agitari argumentum: ecquod inter homines esset aequissimum imperii genus. Nec dubitavit Anaximander id praeferre quo populus aut vero optimates potiuntur. Cur enim ex unius hominis libidine omnia pendeant quem, si in vitia deflectit, nullus metus aut pudor cohibeat; qui saevitia, qui exemplo altissima reipublicae vulnera imponat; qui sic denique patria civibusque utatur tamquam sui unius causa haec omnia natura produxerit? Quanto vero alacrius symbola in aerarium conferuntur a populo, cum illa deinde pecunia sic plurium consilio atque fide collocatur, ut hanc quisque de privatis adhuc suam iure existimet, quam ubi ex unius principis nutu in gratiosos ac saepe indignos improvida et crudeli liberalitate effunditur? Quid quod ad reipublicae usum se plures aptabunt, ingenia excolent, militiam aut eloquentiam studiosius persequentur, denique suis civibus se probabunt, ubi eorum suffragio scient esse parata virtuti praemia, summasque reipublicae dignitates patere merentibus, quam cum illas unius domus ac liminis ambitiosa angustia ita dispensat, ut vix umquam ex merito vel publicae famae iudicio probis viris aut laboriosis contingant? Num praeterea uni regi tantum solertiae, tantum animi superesse ut possit aequari tot optimatum ingeniis, qui in liberis urbibus ad publica consilia solent acciri? Illos quidem et idonea aetate et claris virtutibus diligi; tum virtutus aemulatione et dedecoris metu utilissima quaeque reipublicae sentire ac facere. Saepe autem obstrepere adulationem regibus, saepe indolem monitoribus non patere. Ac illorum praeterea mentes, quamvis egregias atque rectas, eo ipso corrumpi quod, utcumque praeclare se gesserint, nihil est sublimius quo in praemium rapiantur, nec si peccent ullum ullum ms., err. ed. pri., ed. sec., 1622, 1627, 1630, 1659, 1664; unum ed. pri. | tribunal cui reddant rationem.
|