Haec loquente Eurymede etiam tristissimis aliquem risum is casus expresserat. Quippe Heraleontem sciebant affectae mentis vitio eo prolapsum ut vulgo se esse Poliarchum iactaret. Solus erat qui fabulam ignoraret Archombrotus, quem a proximis sciscitantem quid negotii esset Meleander ad se vocat et de Heraleonte haec memorat. "Quo magis hunc mirere, Archombrote, cetera ad hunc modum non desipit. Rem familiarem sobrie curat, negotiorum meminit; in agendo, in colloquendo non ineptus, nisi ad Poliarchum sermo flectat. Tunc quasi oestro perculsum amentia sua rapit: se Poliarchum vocari; laudes quae illi nomini dantur suas esse et in alium iniquissima ratione transferri. Plus sex menses sunt, ex quo illi mens laborat sub hac larva. Forsitan et accensis in Poliarchum ignibus se quaeri putavit aufugitque perterritus, et imperiti homines, neque vultu neque insania aestimata, pro eo quem se esse aiebat indignum mulctaverunt. Sed ipsum si lubet audiamus. Dic vero, Poliarche, quae te res adegit ad fugam?" At Heraleon: "Quid te autem, Rex, ut fugere me cogeres? Ex notis ignotisque nemo fuit qui consilium latendi non laudaret. Sub hac veste, quam squalidam mihi imposui, credidi fugam bene texisse. O ut numquam fuissem Poliarchus!"
|