"Suppresso ego risu quaesivi qua felicitate incidissent in praedam. " 'Qui ex nostris hominibus primi, inquit, hoc mane ad opus exiêre, mirati quod iste per invios campos ageret equum nitereturque in impeditum montem, primum monere errantem, mox sequi suspectum instituerunt. Quippe tamquam omnes vitaret ut in quemque inciderat, avertebat equi vestigia, quem per tot anfractus cum spiritus defecisset, ipse iam pedes specum in proximo nactus praeceps in eum se abdidit. Iam ad spectaculum coieramus multi et facto agmine in speluncam concurrimus. Clamantem horrentemque eum educeremus, quis esset curve lateret rogatus ultro se Poliarchum esse professus est. Vestis erat indigna Poliarcho, sed facile credidimus cultu mutato aufugisse. Neque mora, vinximus relunctantem et ad regem, ut vides, reduximus.' Cum sic rusticus perorasset, laudavi fidissimos homines et ad suos agros demisi. Hunc autem, Rex, tibi en sisto. Quod videbitur, in illius caput constitue."
|