Ecce autem dum omnes velut imperato silentio in incertos exitus animum intendunt, Eurymedes suspensis supervenit Heraleontem manu tenens. Hunc lapsae mentis error notissimum aulae effecerat. "Et hic, inquit, nobis est Poliarchus. Hic ab agrestibus de fuga retractus est." Tum Heraleon in genua supplex procubuit, veniam passis manibus petens. Rex iam hilarior ecquid peccavisset rogavit. "Nihil, inquit, nisi quod sum Poliarchus." Omnibus in risum effusis, rex ab Eurymede petiit haec serio an ioco agerentur. Et Eurymedes: "Cum pro limine arcis starem, illic, ut imperaveras, Poliarchum si traderetur excepturus, video rusticorum magnam turbam Heraleonti circumfusam. Is qui inter illos videbatur potissimus, multum suae fidei imputabat, quod diligenter Poliarchum vinxissent. Erat autem Poliarchus... Heraleon!
|