Rex tunc forte erat in hortis et ipse de Poliarcho sollicitus, quem constans fama erat esse in vinculis. Miserrimus senex et numquam quietus a fortuna - quid diceret faceretve? Omnia adversa, omnia in novos dolores composita. Prope biduum erat, ex quo tamquam mortuum sic apud se defleverat, ut perfunctus videretur officio et culpam abluisse. Nunc de integro quaestionem fata reduxerant, malletne peccare in iuvenem an coƫuntem Siciliae pacem intutissima aequitate rescindere. Iamque qui acerbius oderant Poliarchum frequentes convenerant dicebantque, eo iuvene vivo, nihil in Sicilia firmum fore. Aderat Archombrotus, regisque vix minus quam Poliarchi misertus expectabat, donec erumpentibus hominum studiis posset amicos Poliarchi dignoscere. Paulo ante advenerat Ibburranes, et cum Dunalbio paris dignitatis antistite qui tunc erat in aula cogitabat de patrocinio Poliarchi. Cum certatim decedentibus cunctis subita Argenis ad regem procedit, ita dolorem adgubernante prudentia ne, priusquam res posceret, suam causam vellet orare. Securitatem faciebat destinatus, nisi vinceret, interitus; oculisque in hostes Poliarchi circumlatis, acrius ipsa aemulatione accensa est. Nemo illic mediocriter Poliarcho vel infestus vel propitius erat.
|