Hoc fulmine attonita Argenis tamen vix horridius quam aut Arsidas aut Selenissa contremuit. Et Selenissa quidem silentium tenebat. Sed Arsidas ad aurem Argenidis demissus: "Vicit, inquit, nostras artes fortunae malignitas. Actum est, Domina, nisi palam audebis Poliarchum defendere. Postquam specum audivi cultusque mutatos, non dubio quin vera calamitas nuntietur." Et illa velut ultimis et lacessentibus malis robustior facta: "Cum, inquit, referretur de obitu Poliarchi, Arsida, res non minus solatio videbatur quam spe carere. Solis luctibus tantos luctus prosequi tunc licebat. Nunc cum vivere possit et periturus timeatur, numquam digna poena defungar, nisi vel diligentia mea vivat vel ego in illius malis consumar. Ibo ad patrem. Silentium pro crimine esset. Sciat tandem quid debeat Poliarcho. Solatio erit, si nos perditos dii volunt, nihil omisisse virtutis ad ruinam eluctandam." Selenissa audaci consilio perterrita verebatur regis iram si, quae tam diu ipsa siluerat, Argenide profitente cognosceret. Sed nec dissuadendi locus nec ratio erat. Omnia fortunae credi oportuit. Iam enim ad Meleandrum Argenis corripuerat gradum, paucaeque ex comitatu primum, ut in re improvisa, mox et ipsa secuta est.
|