At ille soluto convivio interrogare Poliarchum magnopere coepit, unde infesta latrociniis Sicilia esset; quis ille Lycogenes, de cuius castris suspicio erat esse praedones qui in illum invaserant; quis denique regni status quaeve bella urgerent. Poliarchus iam remotis arbitris (quippe ad quietem secesserant, placueratque una ambobus cella): "Multae virtutes, inquit, in vitia, Archombrote, degenerant et quod magis est, saepe videas eosdem affectus pro temporum sorte nunc virtutes esse, nunc vitia. Meleander, quod opinor non ignoras, paternum avitumque Siciliae regnum tenet, mitissimi ingenii homo, sed qui non saeculo, non hominum moribus aestimatis, ita ceterorum fidei credidit ut sibi credi par esse ex virtute sentiebat. Illum quoque existimem nimia felicitate laboravisse. Nam sub initia imperii, quia pacata omnia erant, palam cupiditates solvit, lenes quidem et multis principum familiares, quae tamen facilem prodiderunt nec in iniurias idonea severitate acrem: indulgere plus iusto venatui, in cuius varia genera annum distinxerat; non consilio amicitias sortiri impetuque eas colere; largiri immodice, horrere a negotiorum summa, quam plerumque infidis credebat. Utinam, hospes, sileri haec possent. Sed malo sinceris indiciis quam iniquitate famae rem omnem deprehendas. Nam omnia hostes urgent attolluntque in peius. Et hinc optimo regi malorum omnium causa: invidia praecipue et ambitione Lycogenis regiis erroribus perfidiose imminentis. Is priscis regibus suae stirpis auctoribus ferox, numquam secundi gradus satis patiens fuit; vir manu et consiliis strenuus, solertissime populo blandus; ceterum nemini mortalium crudelitate, perfidia, et (quoties tuto licet) superbia concedit. Haud aegre apud Meleandrum candidissimae virtutis principem fefellit pro amico. Dumque rex animum curis exoneratum otio pascit, iste suae factionis hominibus Curiam implet. Publica munera veluti sui iuris amicis distribuit, ne qua deinde pars regni sana esset.
|