Ceterum extra illorum curam Arsidas erat, quem neque Poliarchum neque aedium dominum esse constabat. Is communicato cum Timoclea consilio, in cellam ad quietem processit unde aditus ad Poliarchum ferebat. Inde munitis cubiculi claustris in subiectam specum descendit, vestes quas Poliarcho mutando matrona paraverat ferens. Is ut solum Arsidam vidit, interrogare non sine praesagio mali coepit cur Archombrotus, cur Timoclea non adesset. Et ille furorem rusticorum periculumque Archombroti narravit ad omnia verba horrenti, donec eum comperit esse incolumem. Tum vero circumposito sibi ornatu quem mittebat Timoclea, multum Arsidam oravit ut ad Argenidem primo mane properaret, inde properaret discedere inde ms., ed. pri.; properaret inde err. ed. pri., ed. sec., 1622, 1627, 1630, 1659, 1664, 1664b, 1673; in ms. "properaret discedere" scriptum supra lineam. Cp."properabat redire" II 18.4, "properaret descendere" III 7.1. | ad specum cum virginis mandatis, ubi illa iussisset, fide eadem et diligentia rediturus.
|