Icon Animorum


Icon Animorum
By Iohannes Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Aetates hominis quattuor: pueritia, adolescentia, aetas virilis, et senectus.

Saecula paene singula suum genium habere, diversumque a ceteris. Esse praeterea cuilibet regioni proprium spiritum qui animos in certa studia et mores quodammodo adigat. Hos spiritus investigari operae pretium esse.

Galliae dotes et ingenium incolarum.

Britannicae Insulae, in quibus diversi populi, Angli, Scoti, Hiberni.

Germania ritus et Belgii, cui hodie Germania inferioris nomen.

Italia et Italorum indoles.

>Hispanorum genius, mores.

Hungari, Poloni, Mosci, gentes reliquae ad septentrionem positae.

>Turcae, Iudaei.

Praeter patriae indolem, dari cuique mortalium suos affectus atque ingenium. Praecipua investigari posse, non scribi omnia. De ingeniis ad subitos iocos aut sententias valentibus. De aliis qui spontanea eloquentia diffunduntur. De hominibus tardioris lentiorisque prudentiae. Perfectos demum esse qui inter haec duo genera sunt positi. Utrum sint praestantiores animi qui litteris idonei, an qui administrandis rebus publicis. Delicata ingenia assiduo aut diuturno labori minus apta quam tarda et depressa.

>De fortibus animis; temerariis, timidis, superbis, sordidis, languidis et reconditis, hilaribus et exertis. De inconstantibus ingeniis, omnia acriter sed non diu volentibus.

De animis amori obnoxiis. Hos affectus singulorum temperari et interdum mutari a fortuna et vel splendida vel obscura vitae condicione.

Diversos affectus esse tyrannorum et legitimorum principum. Rursus regum qui successionis iure et eorum qui suffragiis ad regnum perveniunt. De procerum, qui apud principes gratiosi sunt, ingenio.

De studiis Aulicorum. De diversis generibus et affectibus egenorum; itemque divitum.

De Magistratibus. De causarum Patronis.

De divinarum scientiarum peritis, deque Praefectis Religionum

de editionibus


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Ultimum Europae claustrum est in immensum Oceanum Libyamque tendentibus Hispania. Quae olim a situ Hesperia, mox ab oppido Hispalia appellata, tandem in hodiernum nomen concessit. Ingens tellus, quippe Galliam Afris committens et si Pyrenaei paterentur, insula; antiqua ubertate insignis, hodie per vastas solitudines fidem tot historiarum corrumpens. Nudum in pluribus locis solum et sterilibus arenis incultum, egens aquae, non herbarum, non messium decore spectabile. Sed qua tepentibusrepentibus
Nam sunt venae tepentes frugum et vinetorum, non rivorum fluminumve quae repunt per Hispaniam.
venis frugum aut vinetorum alimenta suggeruntur, mirum est quantum natura indulgeat. Illic ubertas eximia et paene reliquae plagae sterilitatem pensatura. Monstrum putes quod alicubi arva auctum centies semen agricolae restituunt. Frequentia oppida non sunt, sed nec in iis commeatus quo hospites, Gallico Britannove aut Italico saltem more, excipi possint. Incolae autem in priscos habitus geniumque maiorum ut maxime durant. Robustum hominum genus, laborisque illius patiens, non quo arva coli solent aut artificia procurari, sed qui maxime est ad bella idoneus, ut est ferme pervigilium, inedia, sitis, et omnino ad militarem disciplinam obsequium. Nam in susceptas spes pertinax animus praecipuaepraecipuevirtutis partem credit malis et periculis non lassari.

Hinc ad Romanas olim partes obstinata Saguntus excidio suo et mutuae caedis fortitudine clara. Tum pro famae magnitudine parva Numantia tot Romanorum primo, ad extremum sui victrix. Lusitania quoque repentinis viribus et cogi solvique facilibus Viriatum suum succingens, et omnis Hispania ad Sertorii disciplinam fide et moribus commoda ipsumque cum Pompeio Metellum fatigans. Adhuc barbaros et in rudia variaque imperia dissectos, suae fortitudinis admonuereadmonerelacessentes hinc Poeni, inde Romani, quorum ambitum Hispania luebat velut in praemium alienae victoriae concessa.

Domitis expulsisque Carthaginis copiis, libido et aviditas Romanorum, libertatis quoque cupiditas, quam Hispani demum ut amissa est cognoverunt, crudam gentem et barbaram ita inconciliavit victoribus ut numquam in totum pacata paene omnibus fastis Italica arma lassaret. Ipse quoque Augustus bellum cum Cantabris non ut leve et quotidiani momenti suis legatis mandare sustinuit. Visum illi par suae felicitati periculum praesensque depugnavit. Necdum Hispani tot bellis tantoque suo et hostium sanguine de exteris imperiis cogitabant, dumtaxat adnisi non servire. Tandem iugo assuefactos Gothi Vandalique de Romano exemerunt Imperio, tunc quidem sibi ipsis, sed quoniam in Hispaniae corpus transierunt, et Hispaniae quoque vincentes. Supervenit deinde ex Mauritania atrox fulmen, non ipsam modo Hispaniam corripiens, sed uno impetu in Galliam transiens, Saracenorum viribus in immensum effusis. Exacti e Gallia et viciniore Hispania illi Mauri ultra Baetim et Iberum consederunt.

Reliquae Hispaniae partes in diversa et plerumque aemula imperia abiÍre, donec in primum coaliturae Hispaniae pignus Isabella, quae fratri in regnum Castiliae successerat, Ferdinando Arragonio nupsit et magnitudine dotis Arragoniam semper liberiorem quam sub iusto rege provinciam in maritimeritiiura coercuit. Mox ambo communibus armis domitos Mauros paene octo iam saeculis Hispaniae incubantes suae Africae reddidÍre. Sub eorundem auspiciis Americam aperuit ille Columbus, ad occasum positae Indiae paene auctor. Et ut prosperis undique fatis res Hispana emicaret, huic etiam Belgium, ascito in communionem generis et imperii Philippo Austriaco, accessit. Eodem tempore pulsa ex Apulia arma Gallorum Neapolim Ferdinando concessÍre. Mox novis et crescentibus rebus, reverentiam et quandam maturitatem addidit Carolus V Imperii titulo auctus, strenueque Mediolanum sibi asserens. Restabat ex omni Hispania nomine et affectu Lusitania dispar, Orientis commercio gravis, ad quem per immensa et infida Africae litora magno ausu navigans, victo etiam et per sparsas colonias occupato imperabat. Sed hanc quoque provinciam in suae Hispaniae corpus restituit Sebastiani Regis casus, quo amisso Lusitani in Philippi II Hispani postestatem concessÍre.

Tam ingentibus incrementis non mutati in Hispanis quidem mores sed magis aliquanto excusati. Quippe eorum rebus adhuc humilibus dignus, tamen hodierna magnitudine tumor fuit, in quem suae naturae sponte nati sunt. Et hic illis vitiorum ac virtutum causa est. Graves enim animi et cum pondere quodam elati, non subito impetu effunduntur in diversa, nec vincere magis sciunt quam victoria uti. Ita ad omnia pericula pervicaces, ne tempore quidem et taedio vincuntur, factamque natura et arte constantiam vix de illis locis amoveris quos semel insederit. Sed verba quibus se suosque attollunt ingrata audientibus fabulisque scribentium traducta; vultus quoque cum hoc grandi sermone conspirans et convictus, nisi servientibus et domitis animis, gravis severae maiestati paene quoddam odium addit.

Unusquisque in acie ac maxime phalange quam singulari discrimine melior. Servatas parcimonia opes et ad temperantiamad temperantiamad temporantiamet ad temperantiuminstitutis corporibus saepe negatas in vestitu consumere amant et sic ad ostentationem proferre. Immensa sui fiducia, sed apud timidos aut patientes maiore. Illis frugalitas eximia, non tantum in suae Hispaniae aestu, ubi corpora nimio sole marcentia cibum pati non videntur, sed ubicumque suorum nummorum periculo edunt. Modicus panis nec pretiosa herbarum condimenta assuetis tam rigidae virtuti plerumque sufficiunt. In alieno autem sumptu haud facile alii ad mensarum hilaritatem meliores. Nulla tunc series opulenti convivii quam non totam oculis manuque percenseant.

In ultima paupertate supercilium non omittunt. Sutori et egeno, cum iam fata instarent, aderat filius in paternam sortem natus. Is cum rogasset ecquid sibi decessurus praeceptorum relinqueret, iam defecta voce pater: "Ut, inquit, memineris in maiestatem assurgere familia tua dignam."

Miraculo nobis fuit ex Hispania mulier, vix centonibus satis tecta tribusque qui comitabantur liberis precarium spiritum tristi mendicitate producens. Forte in Gallorum coetum inciderat, et ex his statim unus spectaculo motus: "Ego, inquit, Ù mulier, hoc te onere ex parte levabo. Maiorem ex tuis liberis" (et is forte ad decennium pervenerat) "mihi trade. Hunc levibus suaeque aetati paribus ad serviendum officiis assuefaciam. Ubi adoleverit, meo sumptu curaque hocom. hocartificii genere quod maxime probaverit imbuetur." Ad haec mulier: "Nec DeusDeus hocsiverit, inquit, Ù mi homo, quamquam pauperem me vides, ut in tantam humilitatem filium damnem, qui aut tu aut ego sciamus in quae fata sit genitus,genitusgentusaut quam claris virtutibus subsidium patriae paraturus. Satius illi, si ita fata tulerint, inedia exstingui quam ad servitutem (sub externo praecipue domino!) egregiis hominibus indignam accedere."

Fallunt tamen Hispani tantorum spirituumspirituumpirituumspecie, quales naturae sponte et saepe incogitantes effundunt. Nam plerique illorum parca modicaque sorte contenti, ne spem quidem ad maiora fastigia et supercilio suo digna videntur attollere. Hinc videas ad arcium praesidia modico stipendio collocatos velut in patriis laribus inter impares tam ambitiosis verbis curas ad senectutem pervenire. Quod utique minus pati Gallorum animi possint ad nova subinde omnia erecti, et Italica sedulitas semper illam quae ventura est fortunam observans.

In Hispania studia litterarum eo cultu non nitent, quem haec aetas nudis et squalentibus Musis reposuit, cum periisse videretur ille eruditionis spiritus qui omnem scientiarum partem debet implere. Non enim Latinae eloquentiae studium ibi viget, non venustas poetices, non historiae priscorumque rituum utilis et robusta lepiditas. Veterem ac paene barbaram in quaerendis scientiis rationem obtinent. Philosophiae incumbunt, theologiam amant, non spernunt legum et canonum peritiam. Sed illas scientias Graeca Latinaque eruditione mitigari indignantur, putantque hoc modo fucum addi, quo virilium litterarum lineamenta elangueant. Vir nuper non ignobilis in litteris famae, cum ab iis quibus obsequium addixerat iussus esset in Hispania divinarum rerum scientias profiteri, statim hac politioris doctrinae velut infamia eviluit, admotisque precibus supplex a suae libertatis dominis impetravit alias sedes et suae humanitatis patientes. Praecipua ad Germaniae morem ibi eruditionis species, prolixis voluminibus pauca complecti, sed et illa plerumque ex aliis auctoribus supervacuo labore decerpta. Et hoc quidem Academiarum malum est. In ceteris urbibus non adeo frequens est scientiarum commercium, nisi quod in suae regionis dignitatem libros patrio sermone conscriptos amant haberi, prorsus ut in militaris nominis ambitum videantur hanc famamformamseverioris in Musas neglegentiae quaesivisse.

Reconditae illis mentes et ad lenta consilia idoneae: hinc longos cuniculos agere et veluti obsessis inaspectos; arma et pacem ex suis temporibus sapientissime aestimare; opibus animos subigere et hacad hacab hacinvicta arte de fortissimis gentibus triumphare. Maxime autem solemne est ad parandam reverentiam nomine caelitum uti specieque sacrorum subducere ambitum oculis vulgi. Numini suas cupiditates imputant, et veluti pro illo depugnantes solertissime sibi vincunt. Illa veluti praefatione in omnium rerum coepta, tamquam in scaenam et tragoediam, intrant. Ferdinandus et Isabella hunc iam patrium morem nepotibus tradiderunt. Quippe in hostibus suis inveniebant publici odii causam, adeo ut semper in bellis credi vellent divinae iracundiae ministrare. Cum externarum gentium principibus acturi, non ex optimatibus ducibusque oratorem legebant, sed ab alicuius monasterii solitudine extractum. Ita praeter recisos legationis sumptus, fidem quoque eiusmodi fetiales et reverentiam negotio faciebant. Equidem dignissimum laude putem quod Hispani in magna hominum penuria vastum tamen et dissipatum imperium suorum civium coloniis aut praesidiis tenent, suique aerarii famam opulentiae Indicae nomine et ingentibus praeterea verbis cauta et industria fraude sustentant.

Ceterum in Hispanica gente pompa verborum gestuumque ideo minus ingrata est, quod non ascititia aut extorta, sed veluti ex naturae praecepto intumescit, cuius omnis impetus, etiam in vitia declinans, nescioquo genio decet. Sed nec indignos putes illa specie animi in cothurnos assurgentis. Sordes saltem palam odÍre, cultuique corporis amant munditie et patrii ritus vestibus indulgere. Arma, etiam deficiente penu, tamquam praecipuum in viro ornamentum et servant et gestitant. Nihil in illis ineptum (nisi si quid iactatio expresserit) in colloquiis ceteraeque vitae usu, callidis aptisque ad omnia ingeniis, nec se ipsa eodem fuco ignorantibus, quem facere aliis verborum pompa volunt. Sermonum et amicitiarum exordia per speciem mitissimae humanitatis adornant. Hos tu quoque illis initiis optime poteris eadem tranquillitate adoriri; succedentes autem ad fastum, mutua maiestate excipere. Si vero te Gnathonem angustior fortuna voluerit esse, timido silentio plausuque satia animos in suam aut patriae magnitudinem diffusos. AcAttunc quoque, nisi quod iam admordeas, tuum esse ne duxeris, meminerisque, ut te promissis onerant supra fidem ingentibus, largiorem etiam quam praestare umquam possis operam, mendacium astruente fiducia, polliceri.