Icon Animorum


Icon Animorum
By Iohannes Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Aetates hominis quattuor: pueritia, adolescentia, aetas virilis, et senectus.

Saecula paene singula suum genium habere, diversumque a ceteris. Esse praeterea cuilibet regioni proprium spiritum qui animos in certa studia et mores quodammodo adigat. Hos spiritus investigari operae pretium esse.

Galliae dotes et ingenium incolarum.

Britannicae Insulae, in quibus diversi populi, Angli, Scoti, Hiberni.

Germania ritus et Belgii, cui hodie Germania inferioris nomen.

Italia et Italorum indoles.

>Hispanorum genius, mores.

Hungari, Poloni, Mosci, gentes reliquae ad septentrionem positae.

>Turcae, Iudaei.

Praeter patriae indolem, dari cuique mortalium suos affectus atque ingenium. Praecipua investigari posse, non scribi omnia. De ingeniis ad subitos iocos aut sententias valentibus. De aliis qui spontanea eloquentia diffunduntur. De hominibus tardioris lentiorisque prudentiae. Perfectos demum esse qui inter haec duo genera sunt positi. Utrum sint praestantiores animi qui litteris idonei, an qui administrandis rebus publicis. Delicata ingenia assiduo aut diuturno labori minus apta quam tarda et depressa.

>De fortibus animis; temerariis, timidis, superbis, sordidis, languidis et reconditis, hilaribus et exertis. De inconstantibus ingeniis, omnia acriter sed non diu volentibus.

De animis amori obnoxiis. Hos affectus singulorum temperari et interdum mutari a fortuna et vel splendida vel obscura vitae condicione.

Diversos affectus esse tyrannorum et legitimorum principum. Rursus regum qui successionis iure et eorum qui suffragiis ad regnum perveniunt. De procerum, qui apud principes gratiosi sunt, ingenio.

De studiis Aulicorum. De diversis generibus et affectibus egenorum; itemque divitum.

De Magistratibus. De causarum Patronis.

De divinarum scientiarum peritis, deque Praefectis Religionum

de editionibus


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Italiam inter exiguas olim aquas quae Rubiconem faciunt aestimatam, nunc Alpium claustra propius ad Naturae mentem definiunt. Tellus multum suis bonis, sed amplius propitiae famae debens, olim Graecorum coloniis ad orientem celebrata tum magnitudine Imperii, quo illustrius nulla aetas aspexit, et suorum ingeniis culta. Nunc etiam post excisos Romanae magnitudinis nervos, adhuc multis gentibus manet omnis vitae et institutionis exemplum. Ibi laevigari iuventutem, ibi humanitatem velut ludum aperire nostri homines arbitrantur. Ipsa nomina urbium locorumque tot historiis fabulisque vulgata ad stuporem imperitorum valent, semperque aliis sincerius quam sibi credentium. Hoc mortalium favore et Italiae mala teguntur et bona speciosiora sunt. Nec dubium quin aliquot locis amoena sit supra ceterarum regionum felicitatem: qua Benacus masculis undis per montium claustra ludit; qua Avernus, Puteoli, Cumae lasciviunt. Etiam quicquid Gallico nomini Longobardi eripuerunt ferme aequis et irriguis agris pulchritudinem suam habet. Sed si totius Italiae fortuna cum vicina conferatur Germania Galliaque et ad septentriones pertinente Britannia, tunc fortasse et erubescemus quod praevaricatione nostra, qui tantam illius famam ultro alimus, dotes premat nostrarum regionum.regionum non inferiores

Tellus frequentia montium aspera aut nimio et maxime sterili aestu torrens. Solum in plerisque locis aret et qua segetes patitur, frequens rubiginis tabes crudas fruges corrumpit aut incussa turbinibus grando. Ne quidem pascuorum magna vis, improbo vellere ciboque peiore. Et vix umquam ubertas Italiae suis alumnis per triennii continuam felicitatem satisfecit, multo minus suffectura nisi frugalitas caelique condicio multum cibum aspernantis parca et sobria convivia temperaret. Variorum generum arbores, quae sub nostrorum siderum mansuetudine largo proventu se onerant, ibi nimio sole consumptae invalidos et vix utiles fructus edunt. Malis autem aureis punicisque praefervida regio et diversa ficuum stirpe ad suorum aestuum levamen abundat, quae nec necessaria ad humanos usus sunt et per orbem circumlata, plus nostris deliciis quam pretio suo merent. Nam olivas quamquam ibi inter tria maxima humani generis commoda (cum segete vinoque) numeratas maxime ex suarum regionum condicione aestimant, in quibus pascuorum vitio siccae boves exilia ubera aut olida mulgentibus tradunt. Carnes, si paucissimas excipias animalium sub sole pervicacius durantium, a nostarum mensarum deliciis paene in alios sapores degenerant, ut iam illa parasitorum gula Graecas Romanasque comoedias piscium commendatione implens pro illarum sedium sorte non parum videatur sapuisse.

Urbes eximiae amoenis ut plurimum locis conditae. Domus non e fragili materia, hae praesertim quas palatia appellant plus interdum sua mole spectabiles quam ad habitantium usum aptatae. Vario marmore ac interdum auro nitent; fastigia ingenti opere in altum producuntur. Exesae statuae pretiosis locantur umbonibus, haud raro solo vendentium mendacio debentes quod tam ambitiose eminent.emineantQua vero parietes laxantur in fenestras, non par reliquo artificio aedibus decor est. Nam plerumque aut carbasi vile textum aut inunctae oleo chartae id spatium amplectuntur quod recipiendo lumini destinant, quae nec in publicum decent et eorum oculos qui sunt in aedibus intra triclinii aut porticus fores, tamquam in custodia, coercent - longe a Britanniae aut Galliae cultu, quo muri in fenestrasom. in/adadqua muri ad fenestrasaperti vitro iunguntur, libero ad exteriora conspectu laetaque trepidantis, ut solet, splendoris imagine.

Templa autem (nam in tantae famae parte sunt) nec totam advenarum expectationem implebunt. In imaginibus signisque summus decor. Nihil aris formosius. Purpuram sericumque inter gemmas et metalla pro vilioribus ornamentis numerant. Solum omnis artificii pavimentis effulgens diverso marmore miscetur, quod per idoneos colores vel imaginem florum reddit vel in volucrum pecudumque speciem coniungitur. Columnae etiam ex marmore ingentes et paene ad illius lapidis vilitatem. Sed tam opulenta pulchritudo non ad ultimum venustatis pervenit, fastigiis scilicet plerumque non editis et numquam libero sole in obscuras sedes admisso. Fenestrae multo ferro et ipsa picturarum densitate inumbrantur. Si quam aedem vel fores opportunae vel viciniae libertas illustrat, etiam appositis velis velom. velpariete interiecto tanti sideris munus repudiant. Adeo religionis sensum putant tristitia noctis elatum et per lucis iucunditatem exspirare.

Quicquid vero peregrini de publicis illis operibus credant, certe privatas hospitiorum sordes ac plerumqueplurimum
i.e. ut plurimum
egestatem non sine tristi sensu et mirantur et oderunt. Quippe in diversorio delatos ieiunae squalentesque epulae inter aviditatem et fastidium dividunt. Tum tricliniorum situs, tum culicum cimicumque omni genere infesta cubilia. Acer inde diversitor et inclementis hospitii gravis merces.

Sed alia illi regioni blandimenta fortuna invenit, quibus adventantium studia caperentur. Nam aut publicus error aut propitium Italiae fatum ex omni Europa ibi iuventutem propellit, mutuo in tanta frequentia solatio quod cum ipsi sibi debeant, huic tamen imputant terrae. Sive igitur tuae gentis homines amas, ibi frequentiam invenies; sive te aliorum delectabit consortium, in tam numerosis diversarum regionum coetibus erit quoque quod diligas, praecipue quodam animorum commercio peregrinos alligante, ut interdum ad amicitiam plus valeat hospites simul esse quam cives. Ita ex omnibus provinciis in unum corpus transeunt, ibique communem et extemporaneam patriam videntur constituisse. Praeterea qui in Italiam pergunt iuvenes ac plerumque opulenti, dum aut oppida mutant aut praecipua incolunt, dum omnia ad videndi audiendique voluptatem sollicitant, annos elapsae pueritiae venturaeque prudentiae medios permittunt incuriosae remissioni, maxime cum a patria semotis non occurrat domesticorum negotiorum facies, et haec aetas a gravioribus curis seipsa subducat. Accedunt oblectamenta iuventutis: ars equestris, cithara, spectacula, artifices a comoediam nati sed vix cothurno pares. Reversis deinde in patriam et negotii (ut opus est) plenis, quid mirum suavi recordatione redire mitissimi temporis ludum, percussoque animo in elapsae nec rediturae oblectationis memoria, locum quoque tantae felicitatis conscium gratum esse?

Ceterum magni casus et regio toties in exitium sui dives illos primos et quos ex veteribus discimusdicimusmores de Italicis gentibus ut plurimum excussit. Animus tamen omnium rerum capax. Neque pingui impetu et tantum ad naturae imperium, sed erudite et cum artificio virtutes aut vitia sequuntur. Humanitatis effusa promissio ab iis omni corporis gestu sancitur; verba exactae urbanitatis et cum volunt ad persuadendum aptissima. Etiam prolixe benevolentiae indulgent, et ubi vere amant, omnia discrimina habent infra tam humani foederis sanctitatem. Si quos autem oderunt, sive sponte aversi sive se lacessitos existiment, ideo periculi plenior res est, quia hanc animi aegritudinem plerumque tegentes, alte interim aemulationis aut offensae memoriam recondunt. Laesi interdum ad obsequium descendunt ut inter amicitiae iura tutiori fraude grassentur.

Etiam aetatem haec odiaodia haecferunt, ac quod noxiosissimum putes, nonnumquam animus tam facilis est ad vulnus quam pertinax ad cicatricem. Mentes intra tristiorem prudentiam castigatae vix sustinent iocos, nec quid temere et absque consilio vel dicere assueti vel facere, ex suo quoque more alios aestimant, nutus omnium, oculos, verba in argumenta animi superflua subtilitate ducentes. Ita perpetuis suspicionibus atque curis sui astus poenas luunt. Sed et ipsa nimiae calliditatis opinio est ingrata, cum vix in simplicem nec suspectam familiaritatem descendentes, semper stare in specula credantur, quid ceteri agant arbitraturi.

Venena damnatamque libidinem ideo omiserim quod non Italiae propria vitia, sed in totum Orientem criminatio, ad meridiem quoque deflectens, uni genti praecipue imputari iure non possit, maxime cum haec scelera tenebris fraudique mandata et negari facilius a consciis possint et ab aemulis fingi. Ingens autem et publica crudelitatis opinio est, qua illic feruntur odia inter se inimici exercere praedonesque grassari, ita affectus dispensante natura ut in quibus regionibus maior passim humanitatis species cernitur, ibi praedonibus sit trucior animus, inimicitiarum quoque et ultionis ingenium magis in barbaros ritus degeneret. Nam Italia ultro prodigens obsequii cultusque promissa, quod est ad odiorum immanitatem aut latronum in extremum saevitiae abiit. Galli non pari humilitate verborum gestuumque amicitiam colentes multum quoque de crudelitate remiserunt. Neque enim tam facile adducuntur ut impiis caedibus naturae ius violent, saltemque mortem suppliciorum maximum putant, non poenarum optabilem metam et ad quam debeant inimicis per tormenta gradus esse. Demum Anglia a Gallicae humanitatis pompa recedens etiam multo magis ab illa crudelitatis barbarie divertit. Nam et praedones spoliis contenti sunt et omnino insolens facinus adimere vitam. Oblongas perticas ferroque praefixas cervicibus euntium illidunt ut animo per subitum et brevem liquente torporem, nec illi suas res defendere possint nec ipsi ad caedis nefas adigi, qua mutuae rixae frequenter funestae sunt.

Italiam autem, quamquam totam Alpes et maria in se collegerint, unius quoque linguae societate cognatam, tamen diversus multiplexque spiritus in varios mores egit. Saepe enim et per partes a diversis gentibus victa non unius animi incolas admisit; quos indoli suae miscens ab iis vicissim externi genii fatis imbuta est. Accesit ad formanda ingenia regiminis modus in quod se unaquaeque pars post tot cladium mutationem composuit.

Roma multo variarum gentium impetu iam olim de suae magnitudinis ac opulentiae fastigio deiecta est, tamquam orbis sua spolia inde reposceret. Neque umquam mutatio ius suum in hominum animos maiorimaioreprodigio exercuit quam cum illud Imperium, ingenti spiritu Romanae indolis erectum, humilitate et socordia afflixit. Nunc ipsa urbs sub pontificum iure,pontificium iurePontificum. Iurecum non modica Latii Umbriaeque regione vicinisque aliquot populis, aptos quoque tali imperio animos induit, scriptis quippe terroreque et veneratione caelestium rerum toto orbe sui principis maiestatem plusquam armis et maiorum fortitudine asserens. Sub regibus autem illud omne concessit, quod a Piceno sinuque Formiano Adriaticae et Tyrrhenae undae cingunt, in ingens Ionii maris latus extrema cornua Italiae effundentes. Sedem nomenque Imperio Neapolis dedit. Non alibi in Italiae finibus maioribus armis nobilium virorum impetus ac propemodum fastus attollitur. Equorum armorumque studiosi sunt, faciles ad stimulos gloriae et in omnis magnificentiae cultus intenti.

In alia Italiae ora, qua influenti Adriatico primae terrae intercedunt, urbem Veneti condidÍre, cum oppidis exuti in illa vastitate quam Attila Italiae fecit suis se paludibus tegerent. In ea civitate quamquam toti nobilitati gerendae reipublicae ius est, tamen summum imperium penes paucos ex senioribus manet, severum quidem illud atque sollicitum, ut necesse est in tanta vicinorum potentia civiumque deinde opibus, nisi cohibeantur, ad ambitum vitio divitiarum spectaturis. Sic illa disciplina domitos animos per aulicorum studiorum venustatem non deducit, ac ne quidem illis voluptatibus decorique assuefacit qui patricias stirpes alibi tenet - ut est rei equestris armorumque disciplina, aptae quoque elegantiae et urbanitatis pro saeculi more peritia, plus denique publice sapere quam privatim edocentur - nisi quod in procurando patrimonio eximiam sedulitatem habent.

Aliae praeterea urbes olim se composuerant per varia Italiae litora in reipublicae auspicium, quas fortunae vis erepta claritate imperii, quod per externa maria quaesierant, in regum principumque clientelam coegit. Iam in iis mixti animi semperque pendentes sunt inter gloriosae libertatis cupiditatem, cuius adhuc imaginem vident, et principum, ad quorum patrocinium confugÍre, necessariam simul gravemque potentiam.

Insubres autem corporibus animisque speciem ac genium Galliae Italiaeque miscuerunt, vultu membrisque paene compositis ad Gallorum venustatem quam deinde Italicis dotibus implent. Sed et utrimque ut virtutes, ita vitia exceperunt. Ceterae in Italia regiones principes suos habent modicis plerumque imperiis, ideoque maiori calliditate, ut sunt in ingenti pelago scaphae, adgubernandis, cumque in angustis provinciis nisi per immensa vectigalia sufficere opes non possint maiestati dominantis, salubri consuetudine illae gentes assuescunt et opes invenire et pro imperio reposcentibus non negare.

Nihil autem est tam arduum sedulitati humanae ad quod Italici acuminis praestantia non tollatur. Ab ultima etiam sorte vulgi non paucos quotidie in nomen atque opes felix industria producit. Nullum curarum genus quod divitias promittat aut (si opus est) humilitatis specimen aspernantur, longi quoque laboris speique patientes, quorum alterum fastus Hispaniae, alterum subita atque praeceps vis Gallorum non toleret. Altae et ad rerumpublicarum gubernationem validae mentes, ad omnem fortunam idoneae; frugi homines intentique ad futura.

Latine scribere inter illos haud pauci, non utique loqui norunt. Linguam quoque qua vulgo utuntur, quamquam nihil est aliud quam cum corrupta Latinitate barbarorum mixtura verborum, quantum possunt ab originis suae vestigiis loquendo scribendoque avertunt, adeo ut in fauces revocent verba quoquaasperitas soni vocumque contractio (quae vix totae ad aures perveniunt) nihil Latinae cognationis videatur habere. Quo more Hispania iam et ipsam suam linguam infecit, ita demergens simplicitatem vocum ut confusa et aom. asummo pectore coacta asperitas deleat multarum litterarum suavitatem.

Tamen amoenitas studiorum in Italia non exigua et maxime eae partes ad quas vivax Naturae lepiditaslepiditaslepiditatisinvitat. Testis gentilicii carminis pulchra et ad vicinorum invidiam gravis ubertas, quae nomina poetarum tot amorum ignibus ad supplicii celebritatem fictis ardentia sacravit. Nec enim interest sua an antiquorum lingua locuti sint, cum sit eiusdem virtutis impetus, qui tenerum et opulentum ingenium in popularem quique in veterem facundiam laxat. Nam et Graeci quae intellegeret populus scribebant; et Romani Graecos mimos et Atticae eloquentiae efficax robur ad sui vulgi aures accommodaverunt. Iam quid de Italicis historiae scriptoribus dicam? Istis quidem sincera prudentia victuris, illis autem tantum nimia eloquentia et partium favore peccantibus? Sed et sapientia caelestis et humanae prudentiae disciplina, ceteraque omnia quae in Musarum tutela sunt, numquam parum illius populi ingeniis debuerunt. Ad extremum non alibi sanctiorum virtutum exempla peiorumve facinorum quam in Italicis animis cernas, et quod quidam de Attica dicebat: "Nullibi vel atrocior cicuta est vel suavius apes exsuctis digestisque floribus cellas implent."