Icon Animorum


Icon Animorum
By Iohannes Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Aetates hominis quattuor: pueritia, adolescentia, aetas virilis, et senectus.

Saecula paene singula suum genium habere, diversumque a ceteris. Esse praeterea cuilibet regioni proprium spiritum qui animos in certa studia et mores quodammodo adigat. Hos spiritus investigari operae pretium esse.

Galliae dotes et ingenium incolarum.

Britannicae Insulae, in quibus diversi populi, Angli, Scoti, Hiberni.

Germania ritus et Belgii, cui hodie Germania inferioris nomen.

Italia et Italorum indoles.

>Hispanorum genius, mores.

Hungari, Poloni, Mosci, gentes reliquae ad septentrionem positae.

>Turcae, Iudaei.

Praeter patriae indolem, dari cuique mortalium suos affectus atque ingenium. Praecipua investigari posse, non scribi omnia. De ingeniis ad subitos iocos aut sententias valentibus. De aliis qui spontanea eloquentia diffunduntur. De hominibus tardioris lentiorisque prudentiae. Perfectos demum esse qui inter haec duo genera sunt positi. Utrum sint praestantiores animi qui litteris idonei, an qui administrandis rebus publicis. Delicata ingenia assiduo aut diuturno labori minus apta quam tarda et depressa.

>De fortibus animis; temerariis, timidis, superbis, sordidis, languidis et reconditis, hilaribus et exertis. De inconstantibus ingeniis, omnia acriter sed non diu volentibus.

De animis amori obnoxiis. Hos affectus singulorum temperari et interdum mutari a fortuna et vel splendida vel obscura vitae condicione.

Diversos affectus esse tyrannorum et legitimorum principum. Rursus regum qui successionis iure et eorum qui suffragiis ad regnum perveniunt. De procerum, qui apud principes gratiosi sunt, ingenio.

De studiis Aulicorum. De diversis generibus et affectibus egenorum; itemque divitum.

De Magistratibus. De causarum Patronis.

De divinarum scientiarum peritis, deque Praefectis Religionum

de editionibus


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Rhenus flumen ab Alpium radicibus per Belgarum fines Oceano illabens, quam olim incipiebat, Germaniam hodierna imperiorum nominumque mutatione auctam interfluit. Ampla regio et a Gallia Alpibusque ad Sarmatas et Pannones pertingens, in diversos principes et respublicas distributa est. Olim silvis et incolis fera, nunc oppidis passim insignis; nemoribus quoque, quibus immensis tegebatur ad usum decusque castigatis. Vitem alit, qua in primam excurrit Italiam, supraque inumbrantes Rhenum colles in Pannoniam quoque declinans, et aliquot praeterea locis ubi humus propitiis collibus vel tepore fluminum mitigatur. Multa deinde abiete in montibus silvisque frigentis plagae arena abundat. Paene mediam Ister intersecat, in Europa fluminum princeps maremque alveum in annuorum pontium ruinam attollens. Ripas amnis celebres quidem urbes, sed paucae nec pro fluminis nobilitate insigniunt. Rhenus, Albis, et plerique deinde iam ab antiquo celebres fluvii totam quam lata est Germaniam permeant.

Regio diversoriis non inculta, qua Alpes latus tegunt, totoque Istri cursu et qua labitur Rhenus, Moenusque, et Mosella, tanti fluminis incrementa. Eadem, qua ad Oceanum spectat aut introrsus a praecipua ac publica viarum celebritate divertit, squalentibus hospitiis totoque vivendi genere, multum sui illius genii retinens quem antiqui scriptores notaverunt. Urbes tamen non indignae sua fama, foro praecipue compitisque ad munditiem exactis, porrectis quoque domibus in altum et aequale fastigium, et fragilem materiam celante pictura.

Interiora aedium non pari artificio ad usus aptata sunt. Lectos sternunt in semota ac plerumque obscura aedium parte. Caminis, ut plurimum, non utuntur. Fornaculas ad levamen frigoris malunt, quas intextas tricliniorum parietibus pro condicione aÎris ignibus complent. Sed hic calor plerisque advenarum molestus est, quod et capita inexpertis vaporibus gravet et illinc in publicum prodeuntibus laxum corpus atque omnis aurae impatiens exhorreat. Praeterea si remittere ignis incepit, hoc genus hypocausta ingratis odoribus spirant, ea maxime in quibus convivantur, ubi expressae confusaeque tot dapium nebulae exaestuant, vino quoque (ut illic assolet) quam epoto tam effuso. Neque in hypocaustis modo, sed et in ceteris thalamis quoque atque tricliniis foeda multis Germanorum et confusa rerum incuria, ideoque advenis in haec penetralia admissis aÎr gravis.

Immensa cupiditas potus, iam confesso vitio ideoque magis libero, illam gentem infestat. Nec ad voluptatem tantum haec Thracica libido est, sed in parte comitatis et paene disciplinae. Venalis quorundam principum gratia pretio tam infami sive quaerentium comites vitiorum sive legatis advenisque hospitalem parantium mensam. Nam Germani nulla comitate suavius quam longo nec sobrio convivio peregrinos credunt excipere, et tunc verissimam ab ipsis hospitibus benevolentiam in se expromi, ubi mutuis poculis inundari non abnuunt. Id illic summa urbanitas et coeuntibus prima amicitia animis in foederis locum.

Forte stipendarium e Germania militem Tribuni in Gallias - et ipsi Germani - adduxerant.add. regi operam suam navaturiEx his unum vir inter Gallos clarissimus vocavit ad cenam, gnarus utique quam pretiosum esset amicitiae pignus quod bibendo cum Germanis sancitur. Itaque hominem largiori potu invitavit ad hilaritatem convivii; crebrae poculorum formae et bibendi rationes commeabant, cum Germanus, sive in experimentum benevolentiae quam hospes praeferebat sive quod languidum in bibendo certamen aversatus strenuam victoriam quaerebat, lacessito Gallo praeit exsiccatque ingentis molis scyphum. Neque Gallus conterritus mirantibus nobis surgit et: "Ut scias, inquit, te in amicum incidisse, non modo condicionem quam fecistis non recuso, sed ecce et in benignissimam litem mutua vice lacesso." His dictis poculum primo, in quod erat provocatus, perpetuo spiritu haurit, idemque iterum ingesto mero plenum in hospitis gratiam iam tumentibus membris infundit. Delectatus tam prolixi amoris indiciis ille Tribunus, in pedes vix tum patientes oneris surgens: "Tu vero, inquit, neputes collocatam in ingratum tantae amicitiae operam, scis non parvam militum manum sub signis meis esse. Hos ego totis duobus mensibus in castris habebo, vestro aerario nihil graves, quandoquidem id iam temporum iniquitas absumpsit. Stipendium deinde si placet et licebit, persolvetis." Ad tam grandem unius poculi mercedem tum subito quidem horrore stupuimus, sed multo deinde amplius cum promisso fides esset.

Apud hanc gentem aperti mores placent et qui Baccho libertatis nomen imposuerunt. Omnem speciem reconditi astus odÍre, sive quod fideliter non tegunt arcana cum mero solvuntur, sive quod animi in illis corporibus plerumque sentiunt se retusos, et aciem ceterorum tamquam in se intentam molestissimo timore suspiciunt. Rerumpublicarum magistratus ex civium sorte delecti non quidem sublimis elegantiae mentem afferunt ad tribunal, sed diligentia efficaci inhaerent parentum institutis. Faciles autem ad imperantium nutum populi, etiam saepe suis magistratibus de religionibus credunt, et vix sacrorum ritusritusribusquos princeps civitasve probaveritprobaveritpropaveritvideas ulla privatorum religione aut pertinacia inquietari. Mala quae Angliam et, quamdiu inter hos aestus luctata est, Galliam iactaverunt, haec miserabilis incuriae (paene dicam) felicitas evasit. Austriam tamen exceperim, scilicet paene exeuntem de Germanico caelo, nec quae ut nomine, ita priscorum ingeniorum sorte excidit (pars enim Pannoniae priscis fuit). Bohemiam quoque non hac primum aetate infelicibus circa Numinis cultum litibus in se conversam. Sed et illa, quamquam in Germaniae sinu, tamen ab ipsius corpore exsecta est lingua, moribus, legibusque diversis.

Litterae in multis locis cultae inter homines minus sciendi avidos quam docendi. Plura quam legerint scribunt, et suam famam ex voluminum quae edunt numero aut magnitudine aestimant. Vis mentium ut opaca, ita ad aeternitatem laborum est robusta, ut ceteri melius quidem scire, illi vero plura possint. Ex optimatibus multi, qui suis opibus moribusque contenti unam Germaniam aut viderunt aut mirantur, licet iudicio suo gravissimae prudentiae conscii, humanitatem nostri saeculi parum habent. Verba illis simplicitatissimplicitatiantiquae neque sententiarumscientiarumscientiamvis hodiernae sapientiae coloribuscoloripustincta.cincta
Tota sententia ed. 1616 legitur: "Verba illis simplicitati antiquae, neque scientiam vis hodiernae sapientiae coloripus (sic) tincta."
Peregrinandi gens avida et exterorum morum, dum se receperit domum, aut simulatrix aut retinens. In eorum sedibus inolescere peregrinos aut ad dignitates pervenire insuetum, et paene contumeliosum apud illos nomen est quo externos appellant.

His moribus oneratam Germaniam suae dotes et magnitudo virilium virtutum absolvit. Ignota ibi perfidia, etiam in venali fortitudine stipendia merentium. Ne ingenium quidem fraudis aut odia sub amicitiae titulis latent, et omnino ingentia scelera verecundi populi simplicitas ignorat. Parca et in furtorum suorum tenebris mersa libido, non, ut alibi terrarum, palam inter titulos atque ludos exsultantis iuventutis. Nam et prope ad muliebris pudicitiae similitudinem viri quoque hanc pestem aspernantur. Prudentia autem, ut non illic subtilia ingenia passim habet, quorum artificio deducatur in confinium doli, ita veris maturisque iudiciis insidet, quae et facile caveant suis rebus et alienos errores despiciant.

Neque desunt altissimae mentes, in quibus patriam gravitatem vividi et excitati acuminis felicitas temperat, praecipue si validum ingenium diu peregrinis artibus moribusque miscuerunt.miscuerintGens armis egregia et quae pacem ferre possit. Tarde et cunctantibus consiliis ad tumultus concitantur, sed excitos longa tempestas et hominibus digna exercet. Populus aeris ferrique tractandi peritia et per mille artificia ducendi insignis est. Typographiae inventum pulverisque nitrati illis ingeniis orbis debet, ambiguo prorsus beneficio et quo tam pernicies mortalium quam utilitas sesesehumanis rebus ulterius insinuavit. Candidi animi virtutes aliorum factaque aut inventa maxime absentium non maligno et tumidotimidolivore delibant, sed sinceris laudibus ac propemodum immodicis attollunt.

Sed nihil in ea gente magnificentius quam quod nomen summi Imperii aquilamque sibi habet tamquam Romam GermaniaRomam GermaniaRoma Germaniaevicerit, et provinciarum ultima quae Italico iugo accessit iam sit sola in qua nomen atque reliquiae fortunae Romanae acquieverint. Tanti nominis sancta maiestas nulla sociorum principum aemulatione corrumpitur, regesque, quamquam viribus saepe maiores, sponte imperatorio culmini concedunt. Olim quoque illi summae appellationis fastigio inerant dignae vires, quae paulatim emarcuerunt velut fatali senectute. Quippe domesticis bellis, tum nimia optimatum potentia, denique quod non nascendi sorte sed per suffragia defertur haec dignitas, datus ad terram Imperii vigor venerabile specimen in haec saecula magis ceterorum pietate quam sua fortitudine servavit. Inter ceteras hanc praecipue excidentium virium causam invenias, quod ipsi optimates nimiis patrimoniis, tum imperatorum beneficio aucti, commissas sibi quondam provincias tandem in principatus mutavÍre, et ne non aliquid supra imperatorem essent (qui non iuri succedendi sed suffragiis fortunam suam debet) etiam suae hereditatis fortuna in sobolem transeunte. Hoc modo gentium et populorum mentes, quas vis quaedam ingenita ad suorum principum cultum advertit, antea in unius imperatoris reverentiam intentae, ad istos vicarios et mox dominos accesserunt, propiori scilicet vel periculo vel utilitate.

Ita coepta insitaque deinde purpuratorum potentia totam Imperii molem exhausit, primumque quod e Gallia supererat, mox ipsa Italia, fons nempe Imperii, tum validissimae Germaniae partes, veluti de suo corpore excisae, in diversos animos ipsa dominantium varietate numeroque abierunt. Galliae Britanniaeque, id est verissimis regnis, longe alia ratione provisum, exterminati Numinis consilio regnantumque industria optimates, quorum suspectae vires erant. Nam quis porro regibus locus, si Neustriam, Armoricos, Aquitaniam, Aeduos, Arvernos, Pictones, Provinciam, atque Campaniam sui ut quondam reguli, ducum titulis comitumve obtinerent, viribus suis tuti et veluti precario obsequio regem minorem tantum non despicientes? In Britannia autem formidabiles ducum opes, Comitesque Palatini regio prope iure factionibus et clientelis graves - quibus regnum cladibus miscuerunt? Quam saepe in reges atroci coniuratione certarunt? Nulla hodie certior regni salus quam quod eorum potentia stirpesque depressae regni nervos in unum contulerunt.

Hanc igitur discerptidescriptiImperii cladem antevertere imperatores debuÍre, cum se primum immodice optimates efferrent. Nunc autem inveteratis rebus adeoque composito Imperio ut ex his ipsis proceribus potissimum constet; velle iisdem potentiam extorquere intempestivum ac inane facinus esset, tot vindicibus eiusmodi dignitatum in communis decoris securitatem coituris, maxime cum tam iure hodie suis provinciis potiantur quam Imperator summae rerum praefectus est, consensu videlicet eorum qui potentiam tradidÍre, tum possessione ac tempore, quo omnia imperia plerumque ab initio aut violenta aut invalida, legitima esse coeperunt.

Sed quod exspiranti Imperio malorum summum fuit, imitatae procerum morem plurimae urbes se quoque velut in singulares respublicas collegerunt. Leges sibi dixÍre certosque magistratus, et ne dubites ab antiquo recessisse officio, sibi nomen libertatis in ista secessione fecerunt, mutuis quoque inter se foederibus ad auxilia et asserendum ius repentinae maiestatis. Sic illa regio quae sub uno spiritu, uno quoque rectore par toti Europae esse possit, viris urbibusque inclytis et digna in quam Romanae fortunae species transierit, iam vix agrum urbemve inveniat quam suo Imperatori pleno iure cum Imperio tradat. Neque enim aut respublicae aut dynastae in suis arcibus Imperatoris praesidia regnare patiantur, neque forteom. forteinveniat tam augustaangustaappellatione dignatus in tot oppidis, ubi cum civium venia habitet. Hoc dulci publicoque errore suae patriae maiestatem exarmarunt.

Neque enim Septemviri, quibus nominandi Imperatoris patrio more concessum ius, alium quam ingentis potentiae virum et qui vel opulentis ditionibus vel purpura etiam sceptrisque emineat, Caesarem dicere debent. Sola virtus atque nobilitas haec suffragia ferre non possunt. Ubi enim consideret Imperator, nisi iam illi antea extra Imperium sedes? Ubi regia, quaquaetantae maiestatis titulos excipiat? Aegre alicubi habitare paterentur, quem ut plurimum amant absentem venerari. Quod si fortissimae gentis fatum delecto principi totam provinciam regio more habendam permitteret, tunc indomitis viribus de suo corpore inveniret illi sceptro idoneos, unamque in comitiis virtutem respicere cogeretur.

Igitur Imperatori in omnes est (sed certa et castigata) potentia. In civilibus litibus ad eum ut plurimum provocatur. Capitalia iudicia dynastae atque respublicae saepe suo iure exercent. Is comitia Imperii cogere, bella indicere, de summis inter ipsos dynastas controversiis iudicare. Ingruentibus bellis milites et pecuniam imperat - si imperare putes quod non aliter quam assensu civium tollit.

Principes, ut in ingenti regione, permulti, sed divisae inter agnatos singularum familiarum opes ingentium
ingenti (i.e. ingentiam) 1614
titulorum magnitudinem saepe non aequant, quippe haud multo secus provincias atque dynastias quam privatae sortis hereditatem dividunt. Eo modo Saxoniae Principatum forte plures hoc saeculo fratres inter se spargebant, et quoniam res ardua erat, legum et consuetudinum periti his advocantibus advenÍre, quibus in conclavi sedentibus cum litigantes fratres adessent, emotae mentis vir, sed innoxia iucundaque insania consuetus delectare audientes, in id secretum perrupit. Quem grandior natu ex Saxonicis fratribus intuens (nam is illius aulae cibisque assueverat): "Vis autem et tu, inquit, sententiam dicere de herciscundae familiae rebus?"

At ille: "Et quidni, inquit, velim?" Expectaverant omnes ab amente ridiculi leporis venustatem. Igitur rogare perseverant ne in tanta re suum consilium deesse pateretur. Sed ipse negabat nisi vestis qualem iurisperiti induerantinduebantsibi daretur tantae consultationi misceri; cum illa se sapientiam esse sumpturum. Hilarior genius omnes invaserat, adeo ut ipsius quoque herus, non sine maximo risu, iuberet de penu sua produci suffultam pellibus togam iniicique cupienti. Quam ut ille curiose aptavit, bis terque per triclinium spatiatus, rogare dominum coepit ecquid se illa vestis deceret? "Egregie, inquit, sed superest ut his rebus, quae inter nos agitantur, tua sapientia modum imponat."

Ille brevem in se moram esse respondit, in proximum conclave paulisper abiturum; illic se melioris sapientiae spiritus ad consilium arcessere velle. Cum eo secessisset, adduxit repente ostium, ne quis arbiter prudenti nequitiae interveniret, exuitque illam togam et gladiolo, quo erat accinctus, ab humeris ad fimbriam in longas et exiles partes exsecuit. Ita laceram cum sibi iterum iniecisset, reserat fores pervenitque ad dominum, et intueri rursus iubet quam ornatus incederet. Iracundia arcuit risum, quia pretiosa erat vestis quae ita in partes perierat et: "O te vecordem, inquit, flagellisque scindendum! Nihil vero timuisti dominicae vesti furiosas manus afferre?" Neque ille conterritus: "Ridiculum, inquit, cum vos multo periculosius insaniatis, tam graviter mihi irasci. Haec est vestrae fortunae imago quam indui, multoque stolidius Saxonicum Principatum perditis quam ego hanc togam. Incolumis me decebat, ridetisque discerptam. Ita Saxonia integro corpore viget, armis et opibus gravis. Cum eam per partes laceraveritis, nemo pristinampristinampistrinamdignitatem agnoverit."

Germanorum principum divitiae, praeter aliquot vectigalia aut tributa, plerumque ex gregibus armentisque sunt; agri quoque fecunditate, quem ut maxime spontanea nec redempta rusticorum opera exercent. Hoc modo suas opes et annuae pecuniae numerum non possunt definire, cum sit ex mutabili annonae pretio aestimanda. Nobilitati magna et superstitiosa sui generis cura est, et maculari veterum sanguinem putant si ad novam imparemve familiam matrimonii consortio accesserit, nec in multas stirpes haec nota eluitur. Quippe ad patricii generis sincerum documentum in utraque parentum serie octo ex maioribus numerant, in quibus haec inaequalis coniugii labes non haeserit. In conferendis sermonibus unicuique hominum sorti destinatos titulos et loquendi normam habent. Ea neglegere aut incuriose confundere magna religio est. Nec ulla gens tot conceptis formulis agit, etiam eorum memoriam fallentibus, quos a puero illa ars et tot discriminum superstitio exercet.

In illius Belgii parte quam suo nomine Germania invasit sunt fere illae provinciae quae sub Burgundica olim stirpe unum corpus bello, nuptiis, successione fecerunt. Mox ad Hispanum coniugii foedere delatae et summum illius gentis robur, si tam pati absentis principis cruda imperia quam praesenti parere potuissent. Sed ex his populis multi durius hac aetate se habitos questi, rescissis concordiae vinculis, quibus cum principe ac inter se tenebantur, acerrima tempestate et ad Europae terrorem idonea inhorruerunt. Per hos motus pars sibi libertatem armis fecit, et ceteri, sive domiti bello sive antiquum dominorum nomen reveriti, in principis fide manserunt. Qui Hispanorum Imperium aspernati in rempublicam secessÍre, ii maxime ad Oceanum colunt, apudadexteros populos nomen a praecipua inter illos Batavorum gente sortiti. Necessaria post defectionem audacia rem nauticam curavÍre. Inde robur atque opes omnia litora scrutantibus et per hos infestum Hispaniae mare. Statimque auctaductaoppida et ex quotidianis praedis divitiae. AccessÍre ex Gallia Angliaque auxilia in mutuam tam eorum qui iuvabantur utilitatem quam illorum qui iuvabant. Alii sub Hispaniae sceptro positi nomen quoque a provinciarum una duxÍre et per orbem Flandrorum appellatione censentur.

Distinctis in haec duo imperia populis, idem tamen genius, iidem mores manent. Candida quidem sed veluti caeli vitio depressa ingenia, quae etiam gravius bibendi intemperie stipant sive hanc sitim fortuna terrarum et ex maioris Germaniae vicinia velut spiritus sive mos educandae infantiae accendit. Quippe adhuc ab ubere pendentibus, quo paulatim lactis desiderium minuant, lagunculas ad similitudinem uberis effictas et hordeaceo potu plenas tradunt in manu. Tamtumrudis et incuriosa aetas subinde ad os referens tarde meantem potum sugendi similitudine capitur, tum etiam innocentis otii fastidium levat. Nec utilitate res caret, si ex primis incrementis rem aestimes. Quippe valida membra succoque laetissimo ad venustatem florentia ita institutam infantiam decorant. Sed assidua bibendi ratio ipso usu in perpetuam voluptatem transiens subinde palati aviditatem sollicitat semper utique post hunc morem aut natantem aut arentem. Accedit illius potus condicio, non ad diluti vini consuetudinem sitim satians, sed crasso liquore identidem faucibus relinquens, quod succedentisuccedentepotu diluendum sit. Illa tamen perpotandi dulcedine (quod mireris) in segnitiem non merguntur obrutae mentes, sed ultra ceterarum gentium sedulitatem mercaturae, et artificiisom. etartificiisqueincumbunt. Assuefactis scilicet robustisque corporibus, illi vitio pares sunt et haustas inter convivia nebulas mirabili felicitate exsolvunt, adeo ut in multam noctem producta temulentia postero mane ad negotia vacaturis pigritiam non imponat.

Nulli ad vilium artium industriam meliores. Otium plusquam Attica severitate multaverunt. Pueri in tirocinia distributi publico si necesse est sumptu; virgines ad filum lanamque eruditae; omnem aetatem idoneus sudor exercet, et a puero familiaris labor ignotam segnitiem vel ipsa consuetudine nescit amare. Tam frugali disciplina artificiorum vis ingens opulentiam illustrat civitatum, paucique in mendicitatis veterno acquiescunt. Ingenium populi neque capax neque patiens fraudum. Ea fide qua sunt digni facile alios aestimant, sed decepta simplicitas intractabili odio perfidiam laedentium fugit.

Inter hos eximiae quaedam mentes omni saeculo sustinuerunt dignitatem litterarum, aut ad principum rerumve publicarum secreta admissi commissas res digna solertia curavÍre. Nimirum ut in regionibus ubi vulgo et velut ipso natalium munere acria aut lepida ingenia exsurgunt, pauci ex suae mediocritatis tenore vel curant vel possunt excedere; ita humilioris veluti fati gentes et plus antiqua bonitate quam per vanam subtilitatis culturam ornatae interdum ingeniis sunt insignes, quae propius ad caelum accedant quam ad terram erant nata.

Batavorum optimates ad reipublicae genium, quam ipsi fecÍre, animos quoque et mores velut in vulgus deduxerunt, sive facilitate naturae et in eam sortem nati quam res suae hodie habent, sive callida et ad tenendum populum apta imagine; prompti quoque ad mutuae servitutis imperia, nisi cum iussi imperare. At proceres Hispanicae ditionis plus scilicet stimulis aularum exercentur et Belgicos animos imperantis populi moribus miscent. Hinc veluti gemina illis indoles variatumque ac paene divisum per diversissimos affectus ingenium. Sed inter ceteras cupiditates praecipua honorum libido est. Titulos ac nomina per adulantium astus inventa ad discrimen dignitatum anxie ambiunt ac tuentur. Neque ulla re magis tibi eorum animos conciliaveris quam cum arte et honore compellando. Blandientibus faciles largique honorum, dum maiores expectant. Ita callidae laudationis fraudem vera simplicique gratia remunerantur, nisi quod inanibus causis ad amandum concitatos saepe idem impetus mutat, vana forsitan suspicione contemptus usque ad odium quoque aversos.

Vulgus in illis utrimque provinciis speciem libertatis et vana paritatis indicia plus ipsa libertate aestimat. Et hinc artes quibus facile capi possit. Non dedignari rusticos iocos; per viam annuere comessantibus; et cum multum emineas, ipsis tamen nihil auferentiauferentenec multum duratura humilitate misceri. Guilielmus Auriacus, summorum consiliorum vir, plus hac arte quam ulla acie Ibericas opes afflixit.

Agrestes Batavorum pleraque oppida ad Oceanum incolebant, haud dubie deficientis ab Hispano Belgii summum robur et utriusque solis divitias fatigaturum, nam urbes natura situque impeditae non operoso munimento poterant ad inexpugnabile robur educi. Sub prima igitur defectionis initia, Guilielmus popularitatis novitate animos omnium in se convertit, reputantes quanto meliori condicione quam sub ipso rege viverent, sub auspiciis ducis sibi fasces et imperium debentis. Quippe ab aratro aut navigio inculti adibant nec maiestate nec satellitio gravem. Ipse altissima calliditate gaudebat non se per invidiosa nomina ab obviis abiectisqueobiectisquesed et Guilielmum interdum appellari, gnarusque quo potissimum modo suae gentis affectus impellerentur, nullam salutantium vilitatem alto aut incurioso supercilio obibat. Excepta vox in adulationem castigantium humanitatem suam: hominem bene emi qui salutatione constaret.