Icon Animorum


Icon Animorum
By Iohannes Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Aetates hominis quattuor: pueritia, adolescentia, aetas virilis, et senectus.

Saecula paene singula suum genium habere, diversumque a ceteris. Esse praeterea cuilibet regioni proprium spiritum qui animos in certa studia et mores quodammodo adigat. Hos spiritus investigari operae pretium esse.

Galliae dotes et ingenium incolarum.

Britannicae Insulae, in quibus diversi populi, Angli, Scoti, Hiberni.

Germania ritus et Belgii, cui hodie Germania inferioris nomen.

Italia et Italorum indoles.

>Hispanorum genius, mores.

Hungari, Poloni, Mosci, gentes reliquae ad septentrionem positae.

>Turcae, Iudaei.

Praeter patriae indolem, dari cuique mortalium suos affectus atque ingenium. Praecipua investigari posse, non scribi omnia. De ingeniis ad subitos iocos aut sententias valentibus. De aliis qui spontanea eloquentia diffunduntur. De hominibus tardioris lentiorisque prudentiae. Perfectos demum esse qui inter haec duo genera sunt positi. Utrum sint praestantiores animi qui litteris idonei, an qui administrandis rebus publicis. Delicata ingenia assiduo aut diuturno labori minus apta quam tarda et depressa.

>De fortibus animis; temerariis, timidis, superbis, sordidis, languidis et reconditis, hilaribus et exertis. De inconstantibus ingeniis, omnia acriter sed non diu volentibus.

De animis amori obnoxiis. Hos affectus singulorum temperari et interdum mutari a fortuna et vel splendida vel obscura vitae condicione.

Diversos affectus esse tyrannorum et legitimorum principum. Rursus regum qui successionis iure et eorum qui suffragiis ad regnum perveniunt. De procerum, qui apud principes gratiosi sunt, ingenio.

De studiis Aulicorum. De diversis generibus et affectibus egenorum; itemque divitum.

De Magistratibus. De causarum Patronis.

De divinarum scientiarum peritis, deque Praefectis Religionum

de editionibus


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Praeter haec duo genera optimatum iam propitia fortuna felicium, ingens est in regiis multitudo, novi atque patricii, omnis census aetatisque homines illic opes, famam, amicitias quaerentes. Et hae quidem principum domus, licet ad speciem publicae hilaritatis luxusque compositae, nunc choreis exultantes, nunc ad mutationem ludi venatico sudore confusae, plenae honoribus, omni vestimentorum pompa et epularum spectabiles, singulis qui in iis agunt magnificentiae specie adornatis et plerumque suam sortem supergressa luxurie. Tamen diligentius intuenti videbuntur nundinarum instar esse, ubi homines laboriosissimum negotiationis genus exerceant. Quot artibus quotque molestiis constet haec vita, quot curas simulatio miserrimae frontis obducat, ne ii quidem satis dixerint qui diu suos ambitus illis malis luerunt. Neque ullus in hoc freto portum meretur, nisi qui adeo intelligat sibi curam laboremque assiduum esse debere ut haec ipsa, quae in eiusmodi vita (ut solet) molli iucunditate blandiuntur, in severos usus flectat, et semper in illis deliciis inveniat industriae curarumque materiam. Nam ut acerrimus quisque labor saepe ad oblectationis dulcedinem mansuescit - ut cum immodica venatio aut studia plus iusto pervigilia acrem animum nec habenas scientem delectant - ita ludus etiam omnis potest severiori intentione temperari ut divertat in iusti laboris gravitatem. Igitur illa remissio atque otia, quibus aularum luxus vibrat, non tenent eorum prudentiam qui minus egestatem ambitumve expleverunt,expleveruntexplexeruntne inter haec fugitivae felicitatis simulacra obliviscantur se felices nondum esse, omittantque fortunam, quae ut plurimum non se tradit nisi in mercedem impigrae fortisque diligentiae.

Quaeris itaque quo vultu aut quo more illas Seirenes excipiant, ne vel auditae noceant vel si ab iis rustice contemnantur hos proscribant tamquam intempestive philosophos? Non opus est truci vultu barbarisque praeceptis. Si eius condicionis sunt aetatis, habitus, ut per has pompas et lepiditatis nomina felicius credant emergere, tunc arte hanc magnificentiae speciem adgubernant quaeruntque comitatis publicam famam; ad illum quoque luxum suam larvam inflectunt qui potissimum principi placet. Sed nec egestis patrimoniis longae spei miserias emere debent, nec frangere animum lenocinio tam lubrici morismotuset voluptates imitantis; qui inter haec assidue monendus est se venationi, non praedae incumbere. Ceteri autem qui ad hanc deliciarum speciem non eadem fortuna invitantur (seu corpore seu moribus aut generis sorte ad eam incommodis) illo errore se capi non sinunt, qui saepe incautis persuasit non posse fortes esse aut in aulae cultoribus numerari nisi qui emineant per audaciae titulos vel omnem otiosae voluptatis luxuriem. Sciunt alios et securiores aditus illic ad opes honoresque per ingeniosam virtutem aperiri, quippe consciis hominibus suae sortis ac indolis eique absque fuco aut superbia obsequentibus multo certiorem apud principes reverentiam esse quam ambitiose effingentibus mores, quos suo censui corporive fortuna negaverit. Hanc igitur moderationem illi prudentes tenent ut, qui ad istas illecebras velut ad aliquam artem coacti sunt, his utantur, non fruantur; quos vero fortuna tam luxurioso sumptui non damnavit, has si placet ad sobriam voluptatem delibent, sed veluti in requiem curarum graviorum magisque ut spectent quam ut ipsi impleant scaenam. His denique quibus iam facta res, sive sua sedulitate sive maiorum, fas est consectari pares illas suo fastigio voluptates.

Neque mirum si hichichÓchiad magna sint inepti, quos veluti aliquo carmine attonuerit ignava et se unam contemplans luxuries, cum non alii magis vitae quam quae in regiis ducitur necessaria esse soleat vigil quaedam nihilque omittens sedulitas. Nam ut plantas arboresque exigua semina concipiunt, et modico saltu ingentes fluvios emetimur in fontibus, ita saepe ad felicitatis incrementum in aulis sufficiunt parva initia et quae oculos facillime lateant ludo aut otio intentos.

Metellam iam imperantis Syllae matrimonio coniunxit, quod theatrum pertransiens et ad sedentis humerum leviter manu nixa addiderit velle se cum tanto viro in felicitatis partem venire. Adhuc iacenti Mario primos animos addidit fortuita Scipionis oratio illum ad militaris scientiae fastigium, velut aliquo vaticinio, destinantis. Scivit enim audientium animos illo praeiudicio sibi paratos acerrima diligentia servare nascentisque illinc famae magnitudinem implere. Adeo saepe levi subitoque susurro admonemur commodi venti, qui (si audiamus) navem impellat ad vota supra spem ac paene invidiam sublimia. Illos iuvit viro illustri occurrisse per soluta et incuriosa gaudia diffuso et ad primam quae obvia fuerit amicitiam aperto; hos aut sententiam aut iocum tempori invenisse; indicium fortitudinis vel industriae temere elapsum aut laudatio fortuita nec iuvare credentis saepe grandis auxilii vicem obtinuit.

Est igitur in dignis hominibus qui regiam propitiis fatis colant non praeceps animus, non impatiens lentae ac multiplicis spei, compositussed compositussemperque in fortunam intuens, ne incuriosos effugiat si quid illa etiam perplexe annuerit. Sed nec expectant in otio donec ultro illa felicitatis semina occurrant. Magnis artibus iuvant fortunae favere volentis industriam, quarum fortasse praecipuam dicas: quam plurimos amicitia complecti; aliquem autem mutuomutuomutocultu demereri ex iis quos princeps ad gratiam primae familiaritatis admoverit. Nam et illa succrescendi ratio apertiori invidiae est subducta, et saepissime regni opes minus regis quam suorum amicorum beneficium fiunt. Sed sit ille cui se addicunt eiusmodi qui clientes publicis commodis possit attollere. Privatas enim opes neque volent purpurati effundere, nec (si velint) tanti ex illis rivulis aestus exudent quanti ex ipsorum principum mari.

Ex his illum quem sibi propitiaverint noluntnolintfatigare frequenti aut inutili voto, ne iam ei graves sint vel ipso conspectu, quasi novam subinde per preces molestiam allaturi, aut temere et in exiguis rebus favore consumpto multum ipsi debeant (utpote ad preces annuentiinnuentiparumque fortunae. In fabulis quoque videmus illius prudentiae expressam imaginem. Neptunus Theseo filio tria optare indulserat, sanxeratque summa religione deorum in iis compotem voti fore. At ille bis experta iam Numinis fide, cum restaret ultimum munus, adeo non prodegit certum nec rediturum beneficium, ut inter Plutonis vincula caesoque Pirithoo non invocaret patrem ad promissae opis officium, timeretque (quasi aliquid ulterius morte esset) tanto pretio salutem redimere.

Est et alius in regiis labor multa utilitate spectabilis: versatilem animum in diversa componere et motus affectusque, quicumque iuvabunt, saltem in speciem induere posse, quod vixvix tamencommode ullus umquam perfecerit absque sedula austeraque diligentia aut summo in suas cupiditates imperio. Ea arte multis hominibus parta res atque decus, sive in liberis civitatibus, in quibus una virtute aut vitio tot dominis non placebis, sive in principum familiis, ubi non modo simulatio ad eorum studia flectenda est, sed etiam ambiendi qui gratia apud illos excellunt, quos saepe varios ingenio diversis obsequiis mitigabis.

Haec et similia anxiae diligentiae studia sunt illorum quos spes et praecepta rectae prudentiae tenent in aulis. Ceterum eadem aut illic non videt aut peioripeiorequam caecitatis malo iuventus inconsulta aspernatur et saepe parentum indigna laboribus, a quorum opulenta modestia luxurioso et mox egeno ambitu divertit. Illis pulchrum ipsum regiae nomen et in proceribus numerari - credo maxime quia haec prima libertas est a scholis aut magistrorum supercilio exeuntium. Neque desunt qui hos novitios ad inexperta vitia propellant. Quod si illos perfunctorio principis nutu aut verborum comitate beari contigerit, tunc vero solutis superbo gaudio articulis paene labare; qui adfuerint,adfuerintadfueritquos tantae gratiae testes habuerint, vix se tenentibus oculis perlustrare. Sed maxime lasciviae ludorumque famam amant quasi in nobilitatis - et quidem iam virilis - indicium. Nec pro sua se fortuna, sed ex magnatum sumptu regunt. Ita cursum supra se euntium aemulati, nec vestigiis tantis pares exhausto spiritu deficiunt. Hinc interim alieni acerbitas aeris et indigni questus in principes ab his ipsis qui peccarunt, quasi suorum omnium ingeniis sapientiam possint infundere, debeatve sacrum aerarium et per hoc respublica tantae libidinantium insaniae poenas dare.

Sunt non in regiis modo sed in omni genere vitae diversa quam divitum tam egenorum ingenia. Egenos autem putem non modo quos inopia ad vestium ciborumque miserabiles curas adegerit, sed quibuscumque opes desunt ad illam quam institerint vitam, et a cuius claritate, nisi pudenda confessione paupertatis, non possint recedere. Igitur ex inopibus aliqui apertis doloribus gemunt, et queri de iniquitate suae sortis quam excusare aut tegere eam malunt. Ita magno calamitatis solatio palam possuntpossintfortunam obiurgare, fugiuntque maius inopia malum, simulare divitias. Etiam assuescere incommodis suis possunt professisque laboribus remedium quaerere in aegritudinem quam non tegunt. Et hi quidem sunt vel humilitate parentum ita facti ne ad egestatem erubescere iure possint, vel (quod vitiis paene annumerem) iniquitate fortunae velut verbere domiti nec spirare altius ausi, vel denique pulchro rerum humanarum contemptu nequaquam eam sortem indignati, in quam a fatis collocantur, et magna regere idonei et in parvis non deiecti.

Est aliud egentium genus contumaci Spartanaque patientia ictus fortunae ferentium. Hi anxios animos curisque divulsos laeti vultus imagine obducunt, visi quoque sibi felices, si hoc aliis videantur. Ita ad suarum miseriarum silentium obstinati, verecundiae poenas luunt, de publica solliciti fama nec de domesticorum voce securi, quibus haec privata vulnera magis patent et interdum ferenda sunt. Qui ex illis inopibus in vicino opem vident et certa (quod interdum ad obsessarum urbium pertinaciam sat est) auxilia, ubi aliquamdiu paupertatem ficta hilaritate contexerint, non modo non insimulandi superbiae, sed ingentis virtutis conscii dignique sunt in quorum auxilium felicitas festinet.festinetfestinentHi vero qui in sua paupertate perpetui supplicii imaginem quidem vident, vix aliqua expectatione fortunae spem saltem subvehente, possunt tamen in hunc modum suas opes dispensare ut inter domestica mala semper ad hanc publicam divitiarum larvam sufficiant, miseratione prorsus digni illum ambitum, quem tot angustiis emunt, certe absque invidia habent.

Sunt denique quos tamquam in extemporaneis torrentibus aquae, ita opes per hanc inanem et suis rebus imparem magnificentiam tandem in totum defecturae praetereunt. Ingens illorum animis supplicium subest et amentia sua dignum, neque est alius maioris piaculi furor quam nolle de certo exitio declinare matura confessione tuarum fortunarum, quas dum sumptu non diu suffecturo vis a populo summas credi, in perpetuum sic affligis, ne vel possint in mediocribus deinde consistere. Hic magnatum iuvenumque praecipue error est in paternas succedentium opes, acerbis adhuc ingeniis et nescientibus frugalitatem, vel supra rem fortunamque maiorum ex profusis divitiis quaerentium famam. Iis animus longa tabe inquietus et saepe ab ea quam praefert magnitudine excidens, quippe vix ulla humilitas ac nonnumquam fraudis genus in quod non se secreto dimiserint, si inde intercipi nummi possint, quos postea publice per turbinem inconsultae temeritatis profundant. Neque quidquam periculosius quam aliquid publicum illis ingeniis credere, omni pretio redimentibus inopiae moram quam anxia sed paenitentiam abnuente sui erroris notitia semper expectant.

Nec pauciora sunt in opulentorum sorte quam egenorum discrimina. Quidam scilicet in cumulatas a maioribus opes nascuntur. Sensim alios divitiae attollunt docentque paulatim esse felices. Horum utrique nec se mirari solent nec immodice exultare, scilicet per ipsam consuetudinem paene fracto quotidianae laetitiae sensu, quae et numquam nimia est, ubi per gradus exspirat et assurgit. Sunt denique qui repente prodigentis felicitatis munere inundantur, uno curriculo viam in caelum e terra emetiti. Et hi inassueta dulcedine sui quoque obliti deducuntur in superbum sortis illius de qua exiere contemptum.

Nuper fuit ut eiusmodi animum adhuc recentibus bonis ebrium liceret contueri, et visa res quae referatur digna, quoniam ex unius pictura plurimorum imagines possunt effingi. Adolescentes duos earundem scholarum commercium non vulgari necessitudine coniunxerat. Nomen huic Mellae, illi vero Caepioni, in cuius patria hae scholae amorisque exordium. Exactis temporibus quae in eiusmodi aetate litteris dantur, recessit in patriam Mella, arctis primum foederibus in aeternitatem amicitiae cum Caepione compositis. Nec virilia deinde studia hunc adolescentiae animum mutaverant. Crebris litteris invicemque arcana prodentibus veteris amicitiae consuetudinem alebant. Interim Caepionem inopinata hereditas in altiorem extulit sortem. Et Mella in Caepionis patriam quibusdam negotiis vocatus est. Quem ut Caepio adventasse audivit, non iamtamamicitiae memor sed testem felicitatis habiturus, haud mora visere properavit. Mellae sincerus amor erat nec paribus machinis expugnatus a fortuna. Fit igitur bona fide obvius Caepioni amplexumque salvere multum iubet et cetera quae post longi temporis absentiam primo impetu amici meminerunt. At Caepio tardos oculos graviter adgubernans, arguta quoque voce, tamquam diducere timeret compositi oris formam, paene occepit modulari. Invitatus in triclinium succedere ad quod, ut in modicae fortunae domibus solet, utcumque angusti gradus ducebant: "Quid tu, inquit, Mella, in carcerem me an thalamum rapis?"

Offenderat Mellam tam contumax maiestas Caepionis, sed ne ex adverso quoque peccaret, se in conducto habitare respondit; limen, gradus, triclinia advenis tam toleranda locari quam utenda. In cubiculum pervenerant cum Caepio in lectum negligenter procubuit frontemque permulcens, iterum incommodos aedium gradus rustica urbanitate derisit, elicuitque indignationem Mellae, quam tamen (veluti Caepioni annueret) alio risu texit. At ille ubi cubiculi cultum circumactis oculis, tamquam perfunctoria gravitate, lustravit, convertit ad ipsum Mellam vultus visisque ocreis: "Equum vero, inquit, habes an potius equos? Iis quidem est pretium qui a vobis advehuntur, nec aliis pernicius fugam cervorum in nemoribus meis premo."

Abnuente Mella sibi patrios equos esse, quippe avectos quidem a se, sed nescio qua tabe sub inassueto caelo interiisse: "Cur igitur, refert, ocreas geris?" Mella contemptim has sibi in hiemem esse quaesitas. Hic Caepio: "Raeda autem, quam sub primo liminis tecto vidi, scis cuius sit?" Cum suam Mella assereret: "At tibi," ait Caepio, "negabas equos esse."

"Patrios negavi mihi esse," inquit Mella. "Sed me putas tantae urbis compita peditem posse obire? Germanicis ad raedam equis utor." "Bigaene" subiicit Caepio, "an quadrigae raedam hanc trahunt?" Iam fastidium indignationi accesserat, sed voluit Mella in totum huic scaenae sufficere. Itaque placide se bigis vehi dixit; nam quadrigas illis beatis, qualis erat Caepio, relinquere.

"Dic autem," inquit Caepio, "regi tuo saepe ades? Quis agri tibi modus? Num habes tui iuris oppidanos?" Ad haec Mella paene professo risu nihil aliud quam se maiorum fortunas ita regere ne aut illis dedecori aut exitio posteris vivat. Iterum qui annui census essent importuna sedulitate rogatus, dixit hos sibi et interdum amicis sufficere; hinc se divitias potissimum metiri.

Sed cum obrui tot quaestionibus taederet, tandem onus respondendi in cupidissimum Caepionem reiecit, coepitque rogare quot domesticis ad familiaria obsequia uteretur, tum de equorum numero et quam esset in aula gratiosus. Nec ille de se moderatior quam in alios prudens. Sed praecipue de studiis aulae egit: procerum multos ineptissimum genus esse; hos se non multum operosa calliditate tenere; alios suae fortitudinis gloria capi; iam bis enim descendisse in arenam; alios gratia qua apud principem valeretvalerent
i.e. qua Caepio ipse valeret
adductos, quicquid in eis est in amicitiae pretium polliceri.

Stupebat attonitus Mella tantae dementiae verba nisi a furioso posse effundi. Taedio igitur in admirationem et voluptatem verso, instare acrius coepit et sponte ruentem per insanas quaestiones praecipitare. Forte modica quies erat, utroque post tot deliramenta in silentium composito, cum Caepio tamquam acri subeunte memoria exclamat: "At quam putas ingens esse ferarum desiderium canibus meis? Nam hos vetui in silvam me absente produci. Accipitres quidem iam opportune cessant, abeuntibus hac anni tempestate et in successionem renascentibus pennis." Nec interposita mora: "Sed iam flectit in vesperum dies, inquit. Papae! Me iam diu principi adesse oportuit. Habebohabeoobiurgatorem desidiae, quod in hoc lucis protraxerim absentiam meam."

His dictis velut altiori amplexu in procumbentem Mellam incubuit, invitatumque domum, fastu ad blanditiem accommodato, rogavit fidissimae amicitiae et favere cupienti, saltem si quid opus haberet, postulando ne deesset; experturum beneficio; nihil pollicitationibus suis integrius esse. Hic fuit colloquii finis, quoquodattonitus Mella impense subitas divitias devovit, si cogerent ad hunc modum insanire.

Huic vitio immodicae iactationis videntur obnoxii non ii tantum quorum sapientiam subitis muneribus fortuna obruit, sed et qui militares disciplinas in praecipuam partem gloriae ponunt. Rudes enim ut plurimum animi et vel in castris eruditi vel inter hos qui castrensibus vitiis ipsam pacem imbuunt, nihil credunt praestantius quam timeri; fidem autem facere de se quoque dicentes insulse arbitrantur. Inde iactationis audacia tumorque verborum, quasi omnium gratiam et credulitatemcrudelitatema ferro suo impetraturus. Hinc Pyrgopolinices, hinc Thraso instituti in veterum scaenis, in documentum ferociae plus tormento verborum quam inter vera belli discrimina vibrantis.vibrantesvibrantia
i.e. ferociae...vibrantis
Sed in senibus praecipue et quidem ducibus securius et maiori venia hic turboom. turboprocedit, factis illis ad gloriam animis, sed nonnumquam inconsulta vanitate errantibus.