Icon Animorum


Icon Animorum
By Iohannes Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Aetates hominis quattuor: pueritia, adolescentia, aetas virilis, et senectus.

Saecula paene singula suum genium habere, diversumque a ceteris. Esse praeterea cuilibet regioni proprium spiritum qui animos in certa studia et mores quodammodo adigat. Hos spiritus investigari operae pretium esse.

Galliae dotes et ingenium incolarum.

Britannicae Insulae, in quibus diversi populi, Angli, Scoti, Hiberni.

Germania ritus et Belgii, cui hodie Germania inferioris nomen.

Italia et Italorum indoles.

>Hispanorum genius, mores.

Hungari, Poloni, Mosci, gentes reliquae ad septentrionem positae.

>Turcae, Iudaei.

Praeter patriae indolem, dari cuique mortalium suos affectus atque ingenium. Praecipua investigari posse, non scribi omnia. De ingeniis ad subitos iocos aut sententias valentibus. De aliis qui spontanea eloquentia diffunduntur. De hominibus tardioris lentiorisque prudentiae. Perfectos demum esse qui inter haec duo genera sunt positi. Utrum sint praestantiores animi qui litteris idonei, an qui administrandis rebus publicis. Delicata ingenia assiduo aut diuturno labori minus apta quam tarda et depressa.

>De fortibus animis; temerariis, timidis, superbis, sordidis, languidis et reconditis, hilaribus et exertis. De inconstantibus ingeniis, omnia acriter sed non diu volentibus.

De animis amori obnoxiis. Hos affectus singulorum temperari et interdum mutari a fortuna et vel splendida vel obscura vitae condicione.

Diversos affectus esse tyrannorum et legitimorum principum. Rursus regum qui successionis iure et eorum qui suffragiis ad regnum perveniunt. De procerum, qui apud principes gratiosi sunt, ingenio.

De studiis Aulicorum. De diversis generibus et affectibus egenorum; itemque divitum.

De Magistratibus. De causarum Patronis.

De divinarum scientiarum peritis, deque Praefectis Religionum

de editionibus


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Humani generis, sicuti ceterorum omnium, praecipua in cunabulis custodia est. In arboribus rami nascentes obsequuntur agricolae, cuius ductu vel in altum enituntur vel ad terram proni deflectunt. Ita puerorum animi parentum velut obstetricum manibus fingi possunt, certa et in secuturam aetatem mansura imagine. Semina maxime et veluti fundamenta virtutum his antiquo praealtoque affectu insinuanda sunt, ut deinde ignorent natura an praeceptis acceperint parentibus obnoxio ingenio esse, facilique praecipientibus, intemperatia, mendacio, et fraude veluti insolentia prodigiorum exterreri, praecipue vim Numinis venerari, nunc beneficio nunc vindicta suspiciendam. Et haec ipsa non atroci aut molesta ratione urgenda sunt, nam quaecumque suppliciorum metu colimus, eadem tristi fastidio solemus aversari, et concepta a puero odia, nescio qua horroris consuetudine, ad senium quodque deducimus. Sed assiduis sermonibus imbuendi sunt de fastigio praemiisque virtutum; flagitia cum supercilio ac verecundia apud illos nominanda, quae omnino nesciant saepe publice nec iam cum infamia regnare.

Tam lenibus rudimentis initiati oderint vitia, virtutesque tamquam feras aut rigidas non timebunt, et faciles ad haec prima rectae disciplinae initia accedent, parentum magistrorumque auspicio, quorum sententiis, veluti divinae mentis oraculis, detinentur imbecilli in illis animi, necdum iudicandi ambitione sollicitati. Accedit quod non emitur promissis adulantium vitiorum haud intacta modo aetas, sed incapax voluptatis. Itaque rem turpem iudicio suorum et sibi nullis lenociniis commendatam facillime proscribent. Neque hic pueritiam initiamus ad superstitiosae et anxiae pietatis supplicium, sed ad virilem cautamque virtutem. Nam cum animus hominis ingenerato pondere in prava deflectat, necesse est adhuc faciles ramos in contrarium cogi, ut deinde impetu suo redeuntes medium inter naturam et institutionem teneant.

In hac autem puerorum disciplina, gloriae quoque stimuli passim infigendi sunt sentientibus animis, ut iam tum suos honores assuescant suspirare et sive scholis sive ludis exerciti, eminere aequalibus labore dulcissimo contendant. Praeterea cum aetate sensim veluti ex captivitate deducendi sunt, ut et mitior maiestas parentum sit et illi etiam non subito aut improviso libertatis incremento lasciviant. Suis etiam studiis relinquenda est pueritia, ne videamur Naturam arguere, quae hanc aetatem imbecillem esse iussit, et intempestiva semente sapientiae nondum praeparatum ingenium corrumpamus. Sit illis innoxia lasciviendi venia, studium litterarum magis ad mutationem ludi quam ad fastidium, minusque supplicii ex supercilio parentum quam timoris. Fruantur denique adhuc miserantis Naturae indulgenia, nec ante humanarum mentium supplicia quam meruerint tolerent. Nisi forte putamus in levibus malis esse cum pueri a ludo in totum prohibentur, omnemque strepitum fascium cum illius Stolonis coniuge exhorrent,
vide T. Liv. 6.34
et sapientiae quam nondum capiunt acerba documenta, tamquam mimum, aut exhibent aut revolvunt.

Qui sensus est ad miserias acerrimus in hanc aetatem cadit, dum tenerae mentes nec timorem regere possunt et peius de incognitis malis iudicant. Ac ut viri, quos fortuna ingentibus malis fregit, quam capaces animos habent, totos implent suarum miseriarum contemplatione atque sensu, sic et in pueris, dum incidit quod miserrime expavescunt, omnis vis timendi dolendique consumitur. Interrogatus qui praedones laqueum minitantes evaserat, quo animo expectavissetexpectassetmortem: "Quo, inquit, olim puer flagrum expavi." Sed et illa in pueris perpetui metus acerbitas succum absorbet, quem Natura ad laxandos corporis artus et incrementa adolescentiae exundare voluerat. Non enim suam vim ventriculus habet, evocato ad laborantis cerebri praesidium igne, neque pastuactupactulaetitiae diffunditur sanguinis impetus, qui omni interpellatione tristitiae marcescit. Ita haec ingenia, inter aegrae custodiae vincula, vel territis vel exhaustis viribus sic subsistunt, ut qui supra pueros sapuerant, postea infra decus virilis prudentiae delirent. Equis certe iuvencisque in primorum annorum libertate incuriosos impetus effundere concedimus, ne tunc primum robur enascens timeat ad vincula accedere. Adeo caecae mentes, quod in ceteris animantibus videmus, in nostris pignoribus aut neglegimus aut nescimus.

Neque tamen in infinita libertate prima haec aetas dimittenda est. Sit illis mediocris terror supplicii, summa parentum reverentia, et semper quantum sibi liceat ignorent. Nam si procax est alicuius pueritia nimiaque ferocia exuberat, tunc facessant lenitatis ista praecepta, tumorque, naturae vitio enascens, quem saepe parentum lenitas ad ulceris maturitatem fovet, adhuc crudus ac facilis exsecetur. Hoc modo lepida pueritia suae et parentum voluptati relinquetur, et posteaquampostquamexpleverit stultitiam innoxiarum cupiditatum, ipsa aetas paulatim studia mutabit radicesque virtutum adolescent, quas ipsi iam non impetu, sed iudicio amabunt. Tunc afferent ad adolescentiam et ad crepusculum prudentiae mentem liberam placidamque, quae ad illius lucis pulchritudinem vi suae institutionis obversa sit.

Sed ut omnis rectitudo diversis vitiis oppugnatur, plus inter se quam cum media virtute luctantibus, ita qui acerbos adhuc animos vocant ad nimiam maturitatem studiorum non durius oportet accusari quam ignaros virium quas Natura eiusmodi aetati concessit. Nam praeterquam quod quibusdam est praecox ingenium et Curiae capax praetexta Papyrii, est etiam a natura illis annis dos sua atque census,sensusvis scilicet capacis facilisque memoriae, quae in pueris summa est, et quicquid iis temporibus acceperit, pertinaci felicitate servatura. Sed crescentibus sensim annis hebescit, instar roris ad nostrorum corporum salubritatem eximii, qui in ferventibus plagis ilicibus inhaerens, nisi excipitur prima luce, ad surgentis solis radios exspirat. Multis ideo sermonibus, mox uberi historiarum lectione, dum licet, serendus est ille campus, ut nec cogitantes pueri bona concipiant, deinde vel cum invitis adolitura. Linguarum quoque varietas, quae tot vigiliis nobis constat, surgentibus ad pueritiam infantibus per colloquentium commercium pulchre accedet.acceditHaec scilicet minimi laboris opera nulliusque iudicii ubertim exsequeturexequiturilla aetas, nec labori idonea nec matura iudicio. Quod si arescere siverimus facilem humentemque memoriam, erunt longo laboris fastidio quaerenda eadem, quae tunc melius et absque nausea habuissemus. Nam quid miserius quam hoc tempus quod prudentiae idoneum nobis in virili aetate conceditur, licet breve, nec iam tot scientiis artibusque sufficiens, in his etiam saepe consumi, quae vacua pueritia, si eam excoluisses, ita in recessus memoriae ut in penariae cellae latebras condidisset?

Sunt autem in eiusmodi quoque annis quaedam omina crescentium vitiorum aut futurae virtutis, moliente iam Natura aptum unicuique indoli fundamentum. Adhuc Cyrus, qui Persarum imperium condidit, pastore genitus credebatur, cum in eo emicuit animus quo deinde toti paene orienti iugum imposuit. Puer cum parium annorum coetu ludebat, rex forte ludendi a iocantibus factus, vere ius regium in sodales exercuit: contumaces verberibus cecidit sat superque idonea maiestate. Res ad Astyagem delata est ab eorum parentibus quos Cyrus verberaverat, et is iussit Cyrum ad se perduci, qui ad solii tiaraeque conspectum non vili aut puerili timore emarcuit. Regem se aiebat a pueris constitutum, et quod regium esset, egisse. Hinc maiora suspicatus Astyages quam quae praesens pueri fortuna iubebat, in illius genus et parentes quaesivit, mox suum ex filia nepotem agnovit. Cato autem, qui a fatali sibi Utica nomen traxit, paulo supra infantiam erat, cum legati Latinorum suae genti ius civitatis oraturi Romam perveniunt, adeuntque Livium Drusum Catonis patruum, apud quem ipse educabatur. Hunc puerum cum legati per iocum rogassent ecquid illos iuvare apud patruum precibus vellet, haesit immotus, eos etiam acri vultu perstringens. Et ipsi tantulae aetatis contumaciam admirati, in experimentum indolis ulterius blanditias moxque minas ingerunt, nec verbum extorquent; tandemque correptum extra altioris triclinii fenestram, ut in terram proiecturi, aliquamdiu versant. Sed is timere dedignatus peius quoque supercilium arctavit, tamquam in severae rigiditatis auspicium, qua ipse deinde tota vita inhorruit.

Errant tamen haud raro qui ex puerorum moribus temere de futurorum affectuum ratione coniciunt. Nam oportet grave esse indicium et supra illius aetatis levitatem pertinax, quod sit efficacis argumenti ad motus venturorum et flexibilium annorumflexilium annorumflexilium animorumdeprehendendos. Unum est quod vix fallit praesagium, scilicet lacrimarum profuse excidentium facilitas. Qui enim ad primum perculsae mentis ictum veris gemitibus madent, sunt illi naturae mollioris et ad humanitatem amoremque compositae. Alios videas magnis quidem clamoribus et simulantibus fletum, siccos tamen oculos inter parentum minas et verbera tenere; feri isti plerumque si adoleverint, aut certe in opacis pectoribus nec teneros affectus nec iustos etiam timores admissuri.

In adolescentiam deinde productos primamque iuventutem ipse impetus sanguinis viresque iam se nimis cognoscentes prorsus immutant et animum abripiunt per inconsultae fiduciae ac securitatis aestus. Tunc primum idonea deliciis aetas est, nec plus de voluptatum sensu gaudet, quam quod illas audeat impune experiri. In posterum consulere ideo nesciunt, quia adhuc crudae vires non reputant se obnoxias esse fortunae, et praeterea laetarum rerum species tunc animos ita implent ut severiori prudentiae, quae primo aspectu molesta est, in iis nihil vacet. Et tunc quidem, iam non vano aut dissimulato impetu, sua quemque natura in studia abripit, ad quae potissimum factus est. Nam quos ad vilia artificia ignobilis indoles ducit, ii destinatam sibi artem monstrantibus fatis agnoscunt, tum quibus potior militaris disciplina, tum quos ingenii vigor sive Musis sive negotiis dicavit, omnis denique species animorum in suam tribum adoptatur, praeeunte Natura. Quae nisi quendam impetum ac suavitatem adiungeret huic utilitati laborum quos praescribit, certe adolescentia iuventusque, vix ducta ratione nec durum aliquid in se audens, paene cum venia erraret.

Verum in ipsa incuria eorum qui omnino a labore ac officio recedunt plerumque illa vis emicat ad se vocantis industriae, veluti herbarum semina per saxorum latera, quae nascentibus obstant, exili cacumine enituntur, ut saltem se ostendant enecari. Sive enim ignavia adolescentes perdiderit sive luxus aut commi ssationum insana dulcedo, cumquotiessuis voluptatibus ludisque lassati recedunt interdum ad aliquam laboris ac industriae speciem, cui perfunctorie incubant et, tantum ad mutationem voluptatis ad eam potissimum partem divertunt, cui diligenter excolendae idoneam mentem geniumque acceperant. Adeo non potest in totum interire fatorum stimulus in certa munera unumquemque pulsantium.

Ut vero arbores, quae multo ac valido succo in inutiles ramos exuberant, tandem maturescente illa luxurie felicissimos proventus alere possunt, ita iuvenis nimio aestu exsultantem liberumque animum nactus, aliquando iusta et ad sapientiam sufficiente moderatione residebit. Quod si iam ab ipsa adolescentia maturam sobriamque vim sortietur,sortiaturcerte languore inutili ante primam senectutem marcebit. Sed hoc maxime est ad iudicium futurae virtutis, si ipse inter cetera studiorum aut affectuum genera aliquid valde volet, id quicquid est nimio ac veluti praecipiti fervore complectens. Nam haec acris cupiditas saltem ostendit illum vero et per hoc laborioso impetu in sua studia posse ferri; sine qua indole nemo virtutem vere colet aut gloriae litabit.

Ceterum quamvis adolescentiae interdum sint ingrata senectutis consilia, tamen ipsa conscientia sapientiae nondum in suis annis maturae nescioquid de iis altum sentit, qui iam ante experti iuventutem per eam commeantibus iter ostendunt. Animus autem in hoc aetatis flore prima cupidine laudis ardet, impatiens contumeliarum; non diu eadem consilia probare aut exsequi facilis; etiam plurimum sibi placet nec satis amicitias potest eligere, nec postea adversus succrescens fastidium tueri. Quicquid autem subito mentis acumine inveniri aut perfici potest, non aptiores in mortalibus habethabesquam in illo flexu annos, ut videatur pueritiae esse facta maiorum vel dicta indefessa memoria adipisci; iuventutis autem et facere nova et loqui; sequentis deinde aetatis se ex utrisque moderari.

Excipit iuventutem stata aetas ac virilis, media inter adolescentiae praecipitia pondusque senectutis. In hac adeo cum animo corpus viget ut tunc demum vere hominem esse credideris, datumque in illorum annorum gratiam quantacumque est mortalibus vita. Hic ingens corporum et animorum mutatio: etutom.ut ciborum plerumque ac voluptatum alius tunc delectus, ita mores alii, et in novum efformatae cupiditates. Robustus animus et veluti ab adolescentiae caligine emissus, primum solet de anteactis erroribus atroci censura iudicare mirarique se tam improvide potuisse peccare. Illinc statim utilis paenitentiae et ruinas, quas iuventus fecerat, emendantis sedulitas. Opum honorumque praecipuus amor est, et quasi numquam de vita decessuri, ita avide ad illam subsidium et ornamenta quaerunt. Simulare amicitias suisque desideriis imperare non alii magis sciunt. Veram quoque fortitudinem habent, castigato impetu, neque exstincto quo ad iram vindictamque adolescentia fervebat. Tunc demum vis integra solersque iudicii noninincitato torrente iuventutis non fessi corporis aegritudine laborans; cauta illisilliusvitia, ac plerumque nec virtutem sine praemio colunt.

Sed hanc denique pulcherrimam vitae partem senectus, velut aliquo aestu sensim inundans, sanguini primum et mox ingenio suum frigus insinuat. Haec diversa habitu, affectibus, moribusque priorum annorum virtutes partim auget, partim avertit in vitia. Timiditas maxime insidet, et aptam alioqui prudentiae sedem infestat. Quippe senes hoc pectoris igne defecti, qui fortitudinem inspirat, nec aliter quam per sua aliorumque pericula in tantum aetatis provecti, omnia solent nimis anxia cogitatione versare, tam quae ipsi effugere quam quae alios perdiderunt. Hinc illa vis consilii atque prudentiae, quae maximam senectutis dotem facit, saepissime nimio pavore corrumpitur, dum omnia etiam tuta circumspicit, mavultque interdum malo otio vulnera tegi quam in periculum venire medicinae.

Felix ille Cunctator, qui furentem Hannibalem vallo castrorum, velut clypeo, a pernicie Italiae submoverat - ille Fabius paene imperii urbisque assertor, quid abfuit quin religiosa supra modum timidaque sententia redeuntem felicitatem a Romanis liminibus arceret? Scipio traiciendi in Africam consilium impetumque sumpserat. Ita extorquendus erat Hannibal et ad patriae clades de visceribus Italiae revocandus. Tam salubrem optimi ducis mentem simulque incolumitatem imperii paene ille Fabius intervertit, omnia tantae expeditionis pericula anxie reputans, cum ad naturam sua sponte cunctantem senectus accessisset. Sed hunc in senibus naevum facile suaeom. suaevirtutes excusant, maximeque coniiciendi futuri sagacitas, quae in illis edocta per praeteriti temporis memoriam. Quo minus corporis vinculis obligatur, eo purius omnia et quasi communicato cum sideribus consilio prospectat.

Quot urbibus quotque imperiis haec sapientia saluti fuerit, quanta etiam privatis hominibus utilitas, qui se senum consiliis permiserunt, plena sunt vetustatis monumenta et quotidiano usu unusquisque perdiscimus. Et fortasse hinc senibus illa ingens et plerumque indefessa loquendi cupiditas, quasi datus a Natura stimulus ne illi docere gravarentur qui omnium optime possent.

Sed plerique eorum non satis in hac parte modum tenent, ut quisque se iuvenum illis applicuerit, per suorum annorum rerumque gestarum seriem infinita oratione euntes. Ac quod molestissimum putes, ne una quidem et simplici vexatione contenti, quotiescumque in eundem inciderint, rursus pari sermoni aut invenient causam aut facient. Etiam quo patientior aut verecundior erit quem ad illud audiendi supplicium rapuerint, hoc miserius eum plectent.

Nec audiri tantum amant, sed ubi consuluntur aut etiam sponte monent, sibi fidem haberi componique omnia in quem modum praescripserint nimis interdum pro imperio volunt urgentque nolentes, rati ab iis se contemptos qui abnuunt regi. Iuvenum virorumque consilia pervicaci fastido et veluti de altiori scaena despiciunt. Tu si dignus es quem aliquando in senectute peccantem iuventus quae ventura est excuset, iam mulcebis animos innoxio gaudio exsultantes, facilisque dicentibus fronte saltem ac luminum nutu quicquid dixerint laetus accipies. Nam quae minor reverentia provectis his annis et patrium cultum merentibus potest haberi, quam ut saltem simulemus probari a nobis quae edicunt, facilique et nihil auferente officio tantae venerationis aetatem suo gaudio perfundamus?

Eadem autem rerum humanarum experientia, quae illos per reliquas aetates ad senectutem deduxit, simul eorum exempla quos viderunt in egestatem labi, agere solent ad nimiam domesticae rei curam. Quis ferat hoc mortalitatis ludibrium, tunc fortunas avidissime expeti, cum nec diu manere nec iam sollicitare pretiosis deliciis effetum corpus possint? Viget hoc tamen in siccis pectoribus malum, labensque Natura timet scilicet ad inopiam pervenire, a qua non possit iam lassis viribus in dies morientibus vindicari.

Illis vero qui in senectute haec vitia, velut syrtes, effugiunt, nihil est ad omne consortium commodius. Respublicas atque privatas felicissime regere; despicere malos impetus ac vincere qui animos nostros inconsulte diripiunt; et consulere iuventuti et parcere, quid ipsi fuerint, quid tunc senserint nondum immemores; digni denique qui longa senectute sua sapientia fruantur, orbemque illa veluti expertae philosophiae disciplina componant.