De Medicina

De Medicina
By Celsus
Edited by: W. G. Spencer (trans.)

Cambridge, Massachusetts Harvard University Press 1971 (Republication of the 1935 edition).


Digital Hippocrates Collection Table of Contents



A. Cornelii Celsi De Medicina
   Prooemium

Liber I

Liber II
   PROOEMIUM

Liber III

Liber IV

Liber V

Liber VI

Liber VII
   PROOEMIUM

Liber VIII


This electronic edition is funded by the National Library of Medicine History of Medicine Division. This text has been proofread to a high degree of accuracy. It was converted to electronic form using Data Entry.
(Medical Information Disclaimer: It is not the intention of NLM to provide specific medical advice but rather to provide users with information to better understand their health and their diagnosed disorders. Specific medical advice will not be provided, and NLM urges you to consult with a qualified physician for diagnosis and for answers to your personal questions.)

Liber IV

 [p. 356]mimus, arteriam claudit. Ipsa autem arteria, dura et cartilaginosa, in gutture adsurgit, ceteris partibus residit. Constat ex circulis quibusdam, compositis ad imaginem earum vertebrarum, quae in spina sunt, ita tamen ut ex parte exteriore aspera, ex interiore stomachi modo levis sit; eaque descendens ad praecordia cum pulmone committitur.

Is spongiosus, ideoque spiritus capax, et a tergo spinae ibi iunctus, in duas fibras ungulae bubulae modo dividitur. Huic cor adnexum est, natura musculosum, in pectore sub sinistriore mamma situm; duosque quasi ventriculos habet. At sub corde atque pulmone traversum ex valida membrana saeptum est, quod praecordiis uterum diducit; idque nervosum, multis etiam venis per id discurrentibus; a superiore parte non solum intestina, sed iecur quoque lienemque discernit. Haec viscera proxuma sed infra tamen posita dextra sinistraque sunt.

Iecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso saepto orsum, intrinsecus cavum, extrinsecus gibbum; quod prominens leviter ventriculo insidet, et in quattuor fibras dividitur. Ex inferiore vero parte ei fel inhaeret: at lienis sinistra non eidem saepto sed intestino innexus est; natura mollis et rarus, longitudinis crassitudinisque modicae; isque paulum costarum regione in uterum excedens ex maxima