De Medicina

De Medicina
By Celsus
Edited by: W. G. Spencer (trans.)

Cambridge, Massachusetts Harvard University Press 1971 (Republication of the 1935 edition).


Digital Hippocrates Collection Table of Contents



A. Cornelii Celsi De Medicina
   Prooemium

Liber I

Liber II
   PROOEMIUM

Liber III

Liber IV

Liber V

Liber VI

Liber VII
   PROOEMIUM

Liber VIII


This electronic edition is funded by the National Library of Medicine History of Medicine Division. This text has been proofread to a high degree of accuracy. It was converted to electronic form using Data Entry.
(Medical Information Disclaimer: It is not the intention of NLM to provide specific medical advice but rather to provide users with information to better understand their health and their diagnosed disorders. Specific medical advice will not be provided, and NLM urges you to consult with a qualified physician for diagnosis and for answers to your personal questions.)

Liber III

 [p. 220] nihil medicina proficiat. Magis tamen ignoscendum medico est parum proficienti in acutis morbis quam in longis: hic enim breve spatium est, intra quod, si auxilium non profuit, aeger extinguitur: ibi et deliberationi et mutationi remediorum tempus patet, adeo ut raro, si inter initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius vitio pereat. Longus tamen morbus cum penitus insedit, quod ad difficultatem pertinet, acuto par est. Et acutus quidem quo vetustior est, longus autem quo recentior, eo facilius curatur.

Alterum illud ignorari non oportet, quod non omnibus aegris eadem auxilia conveniunt. Ex quo incidit, ut alia atque alia summi auctores quasi sola vindicarint, prout cuique cesserat. Oportet itaque, ubi aliquid non respondet, non tanti putari auctorem quanti aegrum, et experiri aliud atque aliud, sic tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil prodest, in longis, quos tempus ut facit sic etiam solvit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit, minus vero removeatur, si quid paulum saltem iuvat, quia profectus tempore expletur.


2 Protinus autem inter initia scire facile est, quis acutus morbus, quis longus sit, non in iis solis, in quibus semper ita se habet, sed in iis quoque, in quibus variat. Nam ubi sine intermissionibus accessiones