MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

Book 11

 

Peleus et Thetis.




Namque senex Thetidi Proteus dea dixerat undae,
concipe: mater eris iuvenis, qui fortibus annis
acta patris vincet maiorque vocabitur illo.
Ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet,
[225] quamvis haud tepidos sub pectore senserat ignes,
Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit
in suaque Aeaciden succedere vota nepotem
iussit et amplexus in virginis ire marinae.


Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus:
[230] bracchia procurrunt, ubi, si foret altior unda,
portus erat (summis inductum est aequor harenis);
litus habet solidum, quod nec vestigia servet
nec remoretur iter, nec opertum pendeat alga.
Myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis
[235] et specus in medio (natura factus an arte,
ambiguum, magis arte tamen), quo saepe venire
frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas.
Illic te Peleus, ut somno vincta iacebas,
occupat: et quoniam precibus temptata repugnas,
[240] vim parat, innectens ambobus colla lacertis.
Quod nisi venisses variatis saepe figuris
ad solitas artes, auso foret ille potitus.
Sed modo tu volucris (volucrem tamen ille tenebat),
nunc gravis arbor eras (haerebat in arbore Peleus),
[245] tertia forma fuit maculosae tigridis: illa
territus Aeacides a corpore bracchia solvit.
Isque deos pelagi vino super aequora fuso
et pecoris fibris et fumo turis adorat,
donec Carpathius medio de gurgite vates
[250] Aeacide, dixit, thalamis potiere petitis!
Tu modo, cum rigido sopita quiescit in antro,
ignaram laqueis vincloque innecte tenaci.
Nec te decipiat centum mentita figuras,
sed preme, quidquid erit, dum, quod fuit ante, reformet!


[255] Dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum
admisitque suos in verba novissima fluctus.
Pronus erat Titan inclinatoque tenebat
Hesperium temone fretum, cum pulchra relecto
Nereis ingreditur consueta cubilia saxo.
[260] Vix bene virgineos Peleus invaserat artus,
illa novat formas, donec sua membra teneri
sentit et in partes diversas bracchia tendi.
Tum demum ingemuit, neque ait sine numine vincis
exhibita estque Thetis. Confessam amplectitur heros
[265] et potitur votis ingentique implet Achille.