Metamorphoses By P. Ovidius Naso
Edited by:
Hugo Magnus
Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892
Perseus Documents Collection Table of Contents
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Funded by The Annenberg CPB/Project |
|
Book 10
Quas quia Pygmalion aevum per crimen agentes
viderat, offensus vitiis, quae plurima menti
[245] femineae natura dedit, sine coniuge caelebs
vivebat thalamique diu consorte carebat.
Interea niveum mira feliciter arte
sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci
nulla potest: operisque sui concepit amorem.
[250] Virginis est verae facies, quam vivere credas,
et, si non obstet reverentia, velle moveri:
ars adeo latet arte sua. Miratur et haurit
pectore Pygmalion simulati corporis ignes.
Saepe manus operi temptantes admovet, an sit
[255] corpus an illud ebur: nec adhuc ebur esse fatetur.
Oscula dat reddique putat loquiturque tenetque,
et credit tactis digitos insidere membris,
et metuit, pressos veniat ne livor in artus.
Et modo blanditias adhibet, modo grata puellis
[260] munera fert illi conchas teretesque lapillos
et parvas volucres et flores mille colorum
liliaque pictasque pilas et ab arbore lapsas
Heliadum lacrimas; ornat quoque vestibus artus,
dat digitis gemmas, dat longa monilia collo:
[265] aure leves bacae, redimicula pectore pendent.
Cuncta decent: nec nuda minus formosa videtur.
Conlocat hanc stratis concha Sidonide tinctis
appellatque tori sociam, acclinataque colla
mollibus in plumis, tamquam sensura, reponit.
[270] Festa dies Veneris tota celeberrima Cypro
venerat, et pandis inductae cornibus aurum
conciderant ictae nivea cervice iuvencae,
turaque fumabant: cum munere functus ad aras
constitit et timide, si di dare cuncta potestis,
[275] sit coniunx, opto (non ausus eburnea virgo
dicere) Pygmalion similis mea dixit eburnae.
Sensit, ut ipsa suis aderat Venus aurea festis,
vota quid illa velint; et, amici numinis omen,
flamma ter accensa est apicemque per aera duxit.
[280] Ut rediit, simulacra suae petit ille puellae
incumbensque toro dedit oscula: visa tepere est.
Admovet os iterum, manibus quoque pectora temptat:
temptatum mollescit ebur positoque rigore
subsidit digitis ceditque, ut Hymettia sole
[285] cera remollescit tractataque pollice multas
flectitur in facies ipsoque fit utilis usu.
Dum stupet et dubie gaudet fallique veretur,
rursus amans rursusque manu sua vota retractat.
Corpus erat: saliunt temptatae pollice venae.
[290] Tum vero Paphius plenissima concipit heros
verba, quibus Veneri grates agat, oraque tandem
ore suo non falsa premit: dataque oscula virgo
sensit et erubuit timidumque ad lumina lumen
attollens pariter cum caelo vidit amantem.
[295] Coniugio, quod fecit, adest dea. Iamque coactis
cornibus in plenum noviens lunaribus orbem
illa Paphon genuit, de qua tenet insula nomen.
|
|