MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

Book 10

 

Cerastae et Propoetides.




[220] At si forte roges fecundam Amathunta metallis,
an genuisse velit Propoetidas, abnuat aeque
atque illos, gemino quondam quibus aspera cornu
frons erat: unde etiam nomen traxere Cerastae.
Ante fores horum stabat Iovis Hospitis ara;
[225] ignarus sceleris quam siquis sanguine tinctam
advena vidisset, mactatos crederet illic
lactantes vitulos Amathusiacasque bidentes:
hospes erat caesus. Sacris offensa nefandis
ipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabat
[230] deserere alma Venus. Sed quid loca grata, quid urbes
peccavere meae? Quod dixit crimen in illis?
Exsilio poenam potius gens impia pendat,
vel nece, vel siquid medium est mortisque fugaeque.
Idque quid esse potest, nisi versae poena figurae?
[235] Dum dubitat, quo mutet eos, ad cornua vultum
flexit et admonita est haec illis posse relinqui:
grandiaque in torvos transformat membra iuvencos.


Sunt tamen obscenae Venerem Propoetides ausae
esse negare deam. Pro quo sua, numinis ira,
[240] corpora cum forma primae vulgasse feruntur:
utque pudor cessit sanguisque induruit oris,
in rigidum parvo silicem discrimine versae.