MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

Book 10

 

Ganymedes. Hyacinthus.




Tale nemus vates attraxerat inque ferarum
concilio medius turba volucrumque sedebat.
[145] Ut satis impulsas temptavit pollice chordas
et sensit varios, quamvis diversa sonarent,
concordare modos, hoc vocem carmine movit:


Ab Iove, Musa parens, (cedunt Iovis omnia regno!)
carmina nostra move! Iovis est mihi saepe potestas
[150] dicta prius: cecini plectro graviore Gigantas
sparsaque Phlegraeis victricia fulmina campis:
nunc opus est leviore lyra, puerosque canamus
dilectos superis, inconcessisque puellas
ignibus attonitas meruisse libidine poenam.


[155] Rex superum Phrygii quondam Ganymedis amore
arsit, et inventum est aliquid, quod Iuppiter esse,
quam quod erat, mallet. Nulla tamen alite verti
dignatur, nisi quae posset sua fulmina ferre.
Nec mora, percusso mendacibus aere pennis
[160] abripit Iliaden; qui nunc quoque pocula miscet
invitaque Iovi nectar Iunone ministrat.

HYACINTHUS




Te quoque, Amyclide, posuisset in aethere Phoebus,
tristia si spatium ponendi fata dedissent.
Qua licet, aeternus tamen es: quotiensque repellit
[165] ver hiemem piscique aries succedit aquoso,
tu totiens oreris viridique in caespite flores.
Te meus ante omnes genitor dilexit, et orbe
in medio positi caruerunt praeside Delphi,
dum deus Eurotan inmunitamque frequentat
[170] Sparten. Nec citharae nec sunt in honore sagittae:
inmemor ipse sui non retia ferre recusat,
non tenuisse canes, non per iuga montis iniqui
ire comes, longaque alit adsuetudine flammas.


Iamque fere medius Titan venientis et actae
[175] noctis erat spatioque pari distabat utrimque:
corpora veste levant et suco pinguis olivi
splendescunt latique ineunt certamina disci.
Quem prius aerias libratum Phoebus in auras
misit et oppositas disiecit pondere nubes.
[180] Reccidit in solidam longo post tempore terram
pondus et exhibuit iunctam cum viribus artem.
Protinus imprudens actusque cupidine lusus
tollere Taenarides orbem properabat. At illum
dura repercusso subiecit verbere tellus
[185] in vultus, Hyacinthe, tuos. Expalluit aeque
quam puer ipse deus conlapsosque excipit artus,
et modo te refovet, modo tristia vulnera siccat,
nunc animam admotis fugientem sustinet herbis.
Nil prosunt artes: erat inmedicabile vulnus.
[190] Ut siquis violas rigidumve papaver in horto
liliaque infringat fulvis horrentia linguis,
marcida demittant subito caput illa vietum
nec se sustineant spectentque cacumine terram:
sic vultus moriens iacet, et defecta vigore
[195] ipsa sibi est oneri cervix umeroque recumbit.
Laberis, Oebalide, prima fraudate iuventa,
Phoebus ait videoque tuum, mea crimina, vulnus.
Tu dolor es facinusque meum: mea dextera leto
inscribenda tuo est! Ego sum tibi funeris auctor.
[200] Quae mea culpa tamen? Nisi si lusisse vocari
culpa potest, nisi culpa potest et amasse vocari.
Atque utinam merito vitam tecumque liceret
reddere! Quod quoniam fatali lege tenemur,
semper eris mecum memorique haerebis in ore.
[205] Te lyra pulsa manu, te carmina nostra sonabunt,
flosque novus scripto gemitus imitabere nostros.
Tempus et illud erit, quo se fortissimus heros
addat in hunc florem folioque legatur eodem.


Talia dum vero memorantur Apollinis ore,
[210] ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas,
desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro
flos oritur formamque capit quam lilia, si non
purpureus color his, argenteus esset in illis.


Non satis hoc Phoebo est (is enim fuit auctor honoris):
[215] ipse suos gemitus foliis inscribit, et AI AI
flos habet inscriptum, funestaque littera dicta est.
Nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon, honorque
durat in hoc aevi, celebrandaque more priorum
annua praelata redeunt Hyacinthia pompa.